Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

s/ 6 Rogalibus Literis sequiori aetate evocari ad Comitia solebant etiam Dioecesim suam jn Partibus Sacram Regni Coronam respicientibus, temporum tamen injuria ab eadem avul­sis, habentes, et ab eo Tempore Titulares dicti Episcopi. Atque haec illorum ad Comitia evocatio, uti et id, quod nomina eorum Diplomatibus Regiis passim subnexa fuerint, so­lemn quidetn, et perpetuo documento est, tam Juris, quod Sacrae Regni hujus Coronae in Partes easdem competit, quam usus, quo coronati Principes, Regnique Status in avul­sionem earum nunquam consentientes, Jus idem sustentarunt • posteaquam tamen Jus hoc sic etiam clarissimum esset, juxta disertos vero Articuli i: t6o8. tenores, in Comitiis Ses­sio, et Votum solis duntaxat Capitulum cum Praeposito sub sua Jurisdictione habentibus Episcopis competeret, ex paulo ante declarata demum Divi Leopoldi II. Statuumque, et Ordinum Anno 1790. comitialiter congregatorum mente, sublatis, qui temporum vitio ir­repserunt naevis, in restabiliendo inter diversos Status , et Ordines aequilibrio maxime ela­borandum esset, ultro sequitur: Episcopis Titularibus Jus personale Comitiorum tribui non posse. — Hac itaque in parte, Excelsa Deputatio haec Regnicolaris, eandem cum Deputa­­tione per Articulum 67 : 1790. exmissa fovet mentem, §. 2. Posteaquam tamen Praepositus Zagrabiensis , qui Prioris Auranae quodammo­do vices nactus est, fundamento Articuli 61 : 1Ó2Ö; antiquissima autem, et tam possesso­rio, quam insignibus suis circa Regni hujus cunabula, et in quibusvis Patriae vicissitudini­bus testatis meritis, una omnium maxime conspicua Archi-Abbatia Sacri, et exempti Or­dinis Sancti Benedicti de Monte Pannoniae, his ipsis ex rationum momentis praecipuam poscerent considerationem: Articuli demum 1: 1608. §-phus 5 et 6. huncque praegressae Pacificationis Viennensis Punctum 5. Pacificationis autem Lincziensis, ac in specie condi­ti eatenus Articuli 5: 1647* §-phus 12. Praepositis quoque, et Abbatibus Conventuum Religiosorum jura possessionaria ex Fundationibus Divorum Hungáriáé Regum , et continuam in Regno residentiam tenentibus, jus Sessionis, et Voti in Comitiis assererent, perhibente vero id ipsum Tituli 49- Partis 2-dae §-pho 5. hi quoque Praelatorum nomine , ac proin­de ex Legum spiritu ad Comitia etiam qua tales , non autem repraesentativo Conventus sui jure venirent: Sessio, et Votum his quoque in eadem Excelsorum Procerum 1 abula tri­buendum videtur. §. 3. In Tabula superiori consident porro Barones Regni , qui sua serie in Arti­culis 10: 1687. 6: 1764. recensentur, §. 4. Hos excipiunt Comites Parochiani, seu Supremi Com’tes , qui Comitatibus, quasi Provinciis quibusdam dati Moderatores, Ut veri ex dignitate Magnates, in persona ad publica Regni Consilia vocandi sunt. Inter hos secundum aetatem installationis locum sor­tiri oportet etiam Gubernatorem Littoralis Hungarici, cujus dignitas ceteroquin, ex ipsa Institutione, par est Supremorum Comitum dignitati, §. 5. Recentius, in specie vero per Articulum 10: 1792. Metropolita quoque, et Episcopi Graeci Ritus non uniti, Voto in Comitiis Regni donati, qualitas tamen voti, Ses­sionisque hujus ad pertractationem rei Comitialis relegata est. Horum — relate ad Funda­tiones , collationesque bonorum, — diversa est a Regni Praelatis, temporalia jura sua ex Collatione Regia, Legumque praesidio, tenentibus ratio. In respectu proinde civili Prae­latis Regni haud pares, ordine sedendi convenientissime Supremos Comites consequentur. §. 6. Praeter eos, quibus Officii Dignitas Jus Comitiorum tribuit, usu sat vetusto evocantur ad illa ii etiam, qui Comites, aut Barones solo nomine sunt. Et certe interest ad rem Comitialem ex utilitate, et fiducia publica gerendam summopere, ut ne Tabula su- Publ. Polit. 1. 2

Next

/
Thumbnails
Contents