Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
30 1008 p. c. art. 1-mi §. 2.ct 3. privari nequeat: certe próut hactenus, ita deinceps quoque ad Diaetam per Regales evocandus est, eo etiam a fortiori, quod talis per collationales, ad subsequam ad beneficium collati sibi tituli cameralem Insiallationem »ale jus consequatur, ut. illius vita comite nec titulus.alteri conferri, nec si revera expediret, aut Suae Majestati visum foret, ut tales Episcopatus in quantum sub Corona Hungáriáé constituuntur, exscindantur, ac ibi Residendas habituris Praesulibus resignarentur, non aliis, quam qui collatione Titulorum quasi virtualilatem habent, conferri possent. Accedit, in superpondium praeexpositorum, quod si Conclusiones Decretorum Comitialium spectentur, quam mulli inter Diaecesanos Episcopos sub nomenclatione Electorum speciiicantur; quid autem aliud inter bos, et titulares interest, quam quod illi effective Diaecesiin illam, ad quam Electi dicuntur subinde obtinuerint, hi autem in quantum talia beneficia sub Corona Regni constituuntur, obtinere possint. • > j . •• U - ; J (jl * . 1 > ' . . : v • Quantum ad IV-um Adversatur haec propositio Juribus etiam pragmaticis Regni Hungáriáé. Et certe si Diplomata Regum inauguralia, et occasione Coronationis deponi consvet.i solennis Juramenti formulam perscrutari velimus, quid plus ad pragamaticam indisputahilium Sacrae Coronae Jurium in continua evidentia sustentationem conferre potest, quam si Titulares ad titulos Provinciarum ad Coronam Regni spectantium resolutos Episcopos Ungaros Sacrae Coronae membra in-statis temporibus se se excipientibus Comitiis haud interruptim Comitialibus Tractatibus intervenisse notorietale publica certum fuerit. . a' ,.......... . • .<• .. '• *f>V .»trUrrranfi t**> Meminisse expedit eorum, quae circa Galiciarn, et Lodomeriam Suae Majestati comitialiter repraesentata, et super iis resoluta fuerunt; quid quod si in statu fuissemus ostendendi, quod illarum Provinciarum Episcoqi partem in Comitialibus Tractatibus aliquando caeperint, certe majori fuissent argumento , quam tam illud, quod olim Regi Hungáriáé in Coronatione Princeps Galliciae equum duxerit, quam et quod vexilla illarum Provinciarum in Regum Hungáriáé Coronationibus praeferantur. Accedit, quod si temporibus illis, quibus Dalmatiae in potestate Reip. Venetae constituebatur, Episcopi ad titulos Dalmatiae resoluti Jure suffragiorum in Comitiis gavisi fuerunt, quomodo aetate hac, qua Divina favente clementia, sub sceptro Augustissimi Regis Domini nostri clementissimi gloriamur, hoc ipsum eis negari poterit? Sed nec potest hoc sine gravi laesione Jurium Majestaticorum statui; enim vero si ad tempora Ferdinandi II-i reflectatur, dum per Sedem Romanam Regibus Hungáriáé jus nominandi Episcopos Titulares in quaestionem sumebatur, ac Petrus Pazmanus Archi- Episcopus Strigoniensis eatenus per Regiam Majestatem auditus luerat, pro magno Juris nominandi Episcopos fundamento statuitur, quod Titulares hi Episcopi jus suffragiorum in Comitiis habeant, prout id tam exPeterfyo, quam Kollarioclare deducitur, et luculentum Juribus Regni Hungáriáé pragmaticis praestat Documentum.