Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
51 Quoad §-phum Ö. Quo mediante in obversnm art. 8. I74I Diplomatirarum item assecurationum magnae memoriae Leopoldi 2-di et modo gloriose regnantis Francisci I-mi Domini nostri clementissimi potior pars Magnatum a Regni Comitiis summo, et inaudito cum prae judicio excluditur, licet in obversum jam ex illis etiam quae relate ad §-um l um adduxi, plura militent argumenta , non possum attamen in specifico non adducere illa, quae ad ocu. lum ostendunt, quam parum ponderis insit praetensae per Excelsam »Sub-Deputationem moli increscenti Comitum, et Baronum honorariorum. Certe, si e re esset genesim hujus propositionis texere, facili modo demonstrari posset, eam sequelam esse illorum principiorum, quae Comitia anni 17QÜ sustinebant. Tunc enim primum in medium prolatum fuit illud, qrtod Hungária praeter Regni Barones , et Supremos Comites alios non noscat Magnates; tunc quasi modo in usuroborationem, et sustentationem principii hujus, primis Sessionibus Tabula Procerum nunquam aliter, quam per Tekintetes Első Tábla nominabatur. Sed quam valde jam tunc claudicaverit praetensum hoc principium, ipsae antiquiores Leges evincunt. Nolo memorare in Ulad. Dccr. 5. art. 22. a §-pbo 4. usque 42. triginta octo familias Banderiatorum, qui post Regni Barones specificantur, licet quid aliud fuerint, quarn veri nominis Magnates ; ex Legibus itaque positivum argumentum sumendum est, jam Balla Aurea Andreae 2-di Anni 1222 inter Barones Regni et horum filios, aut fratres* ac alios Nobiles facit discerniculum, habet enim ejus art. 10-us: quod si Regni Baro in exercitu fuerit mortuus, ejus filius, aut frater congruo honore sit donandus; si Nobilis eodem modo fuerit mortuus, ejus filius, sicut Regi videbitur, donetur; art. 5. I446. et art. 2.cum 5. 145] combinatus distinctos a Regni Baronibus fuisse alios Barones, clare evincunt. Tripartiti Decreti 1-a:* ()3. quoad dotes viduarum distinctionem facit inter viduas Regni Baronum, et viduas Baronum solo nomine Baronatus officio carentium; Part. 2 dae Tit. 13. distinctionem facit intev sigilla Baronum officia Baronatum pro honore tenentium, et alia ab eisdem Baronibus propagatorum, Lladisl. Docr. 3. art. 23. dicitur: quod Coronam Regni non teneant Praelati, sed solummodo Barones, et Saeculares; 1507» 24. exigit, ut ad octavas si non duo Barones Titulares (intclligit. Regni Barones) tamenBarones simplices adhibeantur , quae consvetudo abinde semper observabatur, — prout et ad Tabulam Regiam duos applicandos Barones ab anni löOl.art. 33. nsquc nostra perdurat tempora: arti 73. I6O9 quoad Taxas gratiae regiae distinctionem facit inter Barones, Corni, tes , Magnates, Episcopos Diaecesanos, et Episeopos Titiilares. Et eerie necessarii sunt hi Honorarii Comites et Barones, et qbidfcm sine determinato numero, ne praevie ante ipsas consultationes constet temperamenti resultatum. Extra omne dubium est, quod in Legislatione nihil rtiag's noceat, quam praecipitantia, quae omnium cardinalium virtutum inimica nusquam citius , et facilius committitur, quam ubi corpus legislalivum debito caret temperamento. 8 •