Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
ribus Ludovici 1-mi nomina quoque plerorumque in conclusionibus Comitiorum subinserta visuntur, in Decretis 2-o, et Ö-o Sigismundi Comitialibus, quin imo in quadraginta circiter ejusdem Diplomatibus plane vacantes, etiam tempore illo quo Caroli parvi.filius Ladislaus Durrazzo se Jadrae in Regem Hungáriáé per factiosos coronari curans, ac subinde rebus suis parum fidens, potissimam Dalmatiae partem Reip. Venetae pro centum aureorum millibus vendiderat, belloque ancipiti marté gesto, tandem per Pacificationem Venetis in possessorio relictis, tituli hi Episcopatuum recensiti fuerint, usumque hunc ita continuative nunquam interturbatum fuisse, doceri possit, ut non obstante quod art. 6. 1(303. a. c. dicatur: utrum Episcopi Secular es in Regno Dignitates tenere possint, Regia Majestas hac adhuc Diaeta cum Regnicolis concludet, articulus tamen iste nunquam in effectum iverit, quin imo per immediate contrarium usum abrogatus sit; nec enim sive in hujus Diaetae decursu , qua durante ad exigentiam praeprovocati art. 6-ti haec tractari debuissent, quidpiam memorator, nec subsequa Comitia, usum hujus factum fuisse, imo contrarium ostendunt, siquidem in primis statim Comitiis post, anni 1008-i quae hoc in puncto pro decretoriis habentur, et Valentinum Le'pes JNitriensem Episcopum Cancellarium, et perpetuum Comitem fuisse , et Episcopum Tinniensem Comitiis interfuisse, Conclusio Diaetae I6O9 testetur, et abinde ducentis, et amplius annis, prout antea etiam Titulares Episcopos interfuisse certum sit, quin imo non obstante nisu illo in sequentibus statim Comitiis ductu art. 73. 1Ö0Q distincta Taxa pro obtento Titulari Episcopatu praescripta fuerit, quod certe factum non fuisset, si ut hi cessent, ex mente Legislationis fuisset; ut adeo nec res aliter concipi possit, quam quod nisus ille contra Episcopos Titulares illorum temporum sine effectu manere debuerit, quod enim idem art. 1. 1(303 Praepositis, et Abbatibus Capitulis carentibus votum, et Sessionem inter Status addicat, et de Episcopis Titularibus altum taceat, certe inde inferri nequit Sessionem Episcopis Titularibus difficultasse, cum de Supremis Comitibus articulo hoc aeque nulla mentio fiat, sed quemadmodum articuli hujus §-pho 8-o sub Magnatibus Supremi etiam Comites, ita §-pho 2-do sub Praelatis Titulares quoque Episcopi, velut diet amine Tit. 49 Part. 2-dae veri nominis Praelati subintelligendi veniant. Quantum ad Ill-um. Adversatur haec Excelsae Sub-Deputationis propositio Dignitati Regiae Majestatis ; quemadmodum enim ex dictamine praeprovocati art. 1. lGOop. c. Jus surgit Regnicolis, ne praeter quatuor Regni Status alii ad Diaetam evocentur, praetendendi; ita nullo pacto, ac nullo in casu in quaestionem, aut dubium vocari potest Regiae Majestatis, omnes illos, quos Lex sub nomenclatione quatuor Regni Statuum complectitur per, Regales ad Comitia convocandi potestas. — Quare quem Sua Majestas Sacratissima ex plenitudine potestatis, et gratiae Suae per Renignum collationale Diploma Episcopum Titularem nominaverit, et is in Camera Regia Hungarico- Aulica in officium hoc sibi collatum installatus fuerit, cum praescripto Tit. 49. 2-dae pro vero Regni Praelato habendus sit, et qua talis Statui Praelatorum adlectus, jure Comitiorum ductu Pubi. Pol. / 8 *9