Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

I JJ 27 negotiorum, et per illum ipsum Art. 25-um l4Q5 cujus Sua Majestas memi­nisse dignata est, et recentiori Lege Art. 7: 1723 ad eam Uladislai Le­gem provocante, aliisque pluribus, principaliter autem art. 1. 1603 p. c. provisum jam esset; si et in quantum abusus nefors aliqui irrepsissent, ut his medela adferatur, et salvo jure Comitiorum, salva item avita legali activitate, et Consvetudine Comitatuum, praerogativisque Statuum et OO. Regni conveniens Systemati Regni Constitutionali planum elabore­tur, providentia publica dignum esse. — Iianc Statuum, et Ordinum Reprae­sentationem ea ddo. 4-ae Januarii 17Ql. secuta est Benigna Resolutio: Suam Majestatem Propositioni Statuum, et Ordinum benignum praebere assen­sum, velle tamen una, ut eadem Regnicolaris Reputatio juxta altissi­­mam mentem in Rescripto 21-a Septembris i7QQ dcclaratem, opportuna quoque media proponat, quanam ratione Plebs contribuens, onere penden­dorum diurnorum , ac taxarum aliqua adminus parte liberari, adeoque Diaetarum celebratio deinceps saepius, ac hucusque usuvenit, recursura, cum minimo, quo licet ejusdem Plebis onere suscipi valeat. Quantum vero ad Il-um: Post praestabilitum quippe per Excelsam Sub- Deputationem principium illud, quod operari epis pag. 55 legitur, quod nempe ex praeprovocata ddo. 10-ae Decembris 17Q0 faera Repraesentatione satis appa-4 reat, neque Regem, neque Status sua circa Comitia, aut in Comitiis Jura Dcputationali Deliberationi submisisse, certe palam cuique esse debet, quod restrictiones illae connatorum, et saeculorum usu roboratorum, imo sub Aegide Diplomatum Inaugurationalium constitutorum fundamentalium, Sa­crae Coronae Membrorum Jurium, nec in Art. 67 1790 fundentur, nec cura principio pag. 55 enunciato combinari possint. Quibus pro uberiori humillimae meae Opinionis intellectu in genere praemissis, primo quoad Articuli 2-di non. nullos paragraphos sensum meum contrarium sequentibus enunciare sustineo, et quidem: # Quoad §-phum I-um per quem Episcopi Titulares a Comitiis excluden­di proponuntur; — est enim haec propositio l-o Fundamentali Constitutioni Nostrae. II-o Avitae Saeculorum usu roboratae Consvetudini. III-o. Dignitati Regiae Majestatis. IV-o. Juribus ipsis Regni pragmaticis adversa. Quantum ad I-um. Quatuor tantum, et non plures sunt Regni Status Hungáriáé, quibus velut totidem fulcris tota Reipublicae, et Constitutionis No­strae Compages sub uno Capite, Principe quippe legitime coronato, a Saeculis non succussa, non subruta incumbit; nec dixerit aliquis hanc quatuor Statuum distinctionem tardioris, anni quippe 1608 p. c. signanter art. 1. fore institutionis; hanc enim ipsi fere Regno coaevam fuisse, antiquissimorum Comitiorum vestigia evincunt, et ipse stylus praeprovocati Articuli abunde ostendit, quod eo loco ad abolendos quosvis defectus, et difficultates, quae sub nomine Statuum irrepse­runt, oportuerit per Legem, numerum Statuum enunciare, ne quippe praeter 7 *

Next

/
Thumbnails
Contents