Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

n A r t i c u 1 u s IX. De Securitate . et Commoditate Dia et alium Membrorum. Praeter vigilantiam Legum, quae omnia Diaetae Membra, imo et eos, qui ad Diaetam recurrunt, sub salvo conductu esse volunt, de securitate eorum localis Jurisdictio prospiciet. %. 1. Civitas autem, in qua Comitia celebrantur, hospitia gratuita Membris Diaetalibus dabit; Officio Agazonum , Janitorumque Regalium Magistrorum, circa ea, quae vi muneris sui hactenus procurabant, ultra etiam salvo per­manente. Quantum ad Diurna Ablegatorum Comitatuum: varia variis temporibus, eaque nec in ipsis Comitatibus aequalis ubique obtinebat horum solvendorum ratio. Ne enim prorsus vetera memorentur: Relationes Excelso Consilio Regio, in sequelam Intimati de 14. Aprilis i"3o. circulariter dimissi, factae perhibent: concurrisse ad haec ubique Nobiles, pluribus­que in Comitatibus neque illos, qui per Regales ad Comitia vocabantur, exemptos fuisse, Cassam autem Domesticam plurimis in locis perinde oneris hujus partem tulisse. Erant prae­terea Comitatus, in quibus usque legalem Comitiorum terminum in genere per Nobiles pos­­sessionatos, ac Armalistas, pro eo autem tempore, quod ultra erat, ex Cassa domestica Diurna haec pendebantur. Omnibus hujus pluribus quaestionibus implexi objecti adjunctis^ atque haec inter, praecipua illa circumstantia, quod non desint Comitatus, quorum partem longe maximam Tractus Dominiorum, per eos, qui personaliter ad Comitia evocabuntur f possessi, constituunt, omnem in partem expensis, ac propositionibus etiam, quae circa con­flandam Cassam Regnicolarem, atque ex hac, vel solos Comitatuum Ablegatos, vel, uti aliis videtur, omnia, utriusque Tabulae Individua, pro ratione Officii, et Characteris, assignandis Diurnis providenda, factae sunt, liberatis: Excelsa Deputatio paulo ante memoratum Comi­tatuum exemplum, velut ad aequitatem, et ipsam de 4_ta Januarii 1791. Comitiis intimatam Divi Leopoldi II. ac Statuum etiam diaetaliter congregatorum, mentem, proxime accedens, amplectendum, cunctosque gremiales respectivorum Comitatuum Possessores in proportiona­­tam obligationis solvendorum Diurnorum partem vocandos, rata est, eo, quoad illos, qui personaliter ad Comitia evocantur, aut iis, qua Repraesentantes Comitatuum intersunt, sub­nexo, ut hi ab illa duntaxat possessorii sui parte, quae ultra 5o. Sessiones, aut quod his aequiparabile est, ad Diurna haec, pro trimestri ad expedienda in sensu Articuli i3: 179?­­Comitialia negotia passim necessario, solvenda, concurrant. Etsi enim e numero horum inprimis illos, qui praecipuis in Regno Magistratibus praesunt, causa Comitiorum non me­diocres habere sumptus in comperto sit: credi tamen non potest, quemquam eorum lutu­rum , qui exilem eam summam , quae ex trimestrali Diurnorum horum quantitate solvenda obtingit, majoris aestimet, quam gravia consectaria difficultatum, quae ex conflanda com­muni Cassa, requisita proventum cujusque stricta eruitione, eaque in evidentia servanda, inviso item calculo sumptuum, quos hic, aut ille Comitiorum causa habet, necessario emer­gerent. Pro tempore, quod ultra trimestre spatium est, una omnium Excelsae Deputatio­ns Commembrorum ea est opinio, ut haec ex Cassa Domestica per Contribuentes, ab alio ad expensas Comitiales concursu immunitandos, dependatur. Atque Nuneiorum etiam Civi­tatum Diurna, exposcente id ipsum correlatione, et situ, qui eisdem in Corpore Legislati­ve

Next

/
Thumbnails
Contents