Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

25 vo obtingit, in Comitiis determinentur. Judicio itaque Excelsae Regnicolaris Deputations sequens condendus esset » Articulus X. 9 '9 ’• De Diurnis. Ne Populus contribuens Diaetarum celebratione praegravetur, Dominis suis Terrestribus per Regales evocatis, deinceps nihil pendet: Diurna vero Ab­legatorum , ad Comitia pro trimestri spacio , per concernentis Comitatus Prae­latos, Barones, seu Magnates, et Nobiles iis etiam, qui in persona, vel munere Ablegationis fungentes, Comitiis intersunt, in quantum bona eorundem 50. Ses­sionem integrarum, aut his aequiparabile possessorium superarent, a reliqua possessorii sui parte ad proportionatum concursum vocatis dependentur; in quantum tamen Comitia, ultra praeattactum terminum prorogari contingeret, e Cassa Comitatuum domestica, Nunciis vero Civitatum pro toto Diaetae tempore e Cassa concernentis Civitatis, non tamen ultra mensuram, relate ad utrosque Comitialiter defigendam, solventur. Scopum in illum, ut Comitiorum Conclusa quo celerius fidedigne innotescant, Ex­celsa Deputatio Anni 179?. id quam maxime collaturum existimabat, si Lege statutum fue­rit , ut Articulorum Diaetalium exemplar a Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locum­­tenente subscriptum, Nunciis detur, atque penes hoc iidem etiam ante solennem per Maje­statem Regiam publicationem, intra quadragesimam a terminata Diaeta diem publicari possint. Cum interim nihil vetet expeditionem Articulorum per Excelsam Cancellariam Regiam ita ac­celerari, ut illi intra quadraginta dies ubique publicari possint, loco propositae novae in rem provisionis satis futurum videbatur, si de necessaria hac expeditionis acceleratione congrua in Lege eatenus ferenda mentio injecta fuerit, eo subnexo, quod Leges tantum post tres menses a Diaeta conclusa obligaturae sint. Erit proinde hanc in rem: Articulus XI. De Articulorum publicatione. Ut Comitiorum, quorum durationem qualitas negotiorum, et adjuncta determinant, Conclusa quo celerius fidedigne innotescant, Articulorum Diaeta­lium solenne exemplar, ad Jurisdictiones, per Cancellariam Regiam ita dimit­tetur, ut intra quadragesimam a terminata Diaeta diem, publicari possint; Le* ges tamen tantum post tres menses a Diaeta conclusa, obligabunt. %------------------­*

Next

/
Thumbnails
Contents