Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

Physica Conclavium dispositio, quae indole sua ad ordinem externum, seu Politiam Comitiorum spectat, judicio Excelsae Regnicolaris Deputations hujus, Legis condendae ma­teriam non constituit. Quod vero gravamen per nonnullas Jurisdictiones, quoad modum, et ordinem Sessionis formatum, et ad praesentem systematicam pertractationem relegatum con­cernit: eousque , donec haec ipsa, de qua nunc agitur Comitiorum Coordinatio per Status, et Ordines Regni discussa, et determinata non fuerit, adeoque de numero etiam Membro­rum, quae Votum, et Sessionem habebunt, constiterit, super merito praeattacti gravaminis, vix quidquam cum effectu statui potest. Quibus praenotatis id, quod ex proposito per Re­­gnicolarem Anni 1790. DeputationenTM Articulo retinendum censetur, in eo consistit: §• f. Quod Diaetales utriusque Tabulae Sessiones porro quoque publicas esse opor­teat. Evenire tamen possunt casus extraordinarii, quos absentibus auditoribus pertractari oporteat; et tunc hi per Praesidem moniti, excedere, dum vero praesentes sunt, semet di­gnitati Loci convenienter gerere debent; ii enim §. 2. Qui proloquentes seu verbo, seu facto turbarent, pro re nata ab accessu per totum Diaetale tempus jure prohibebuntur. Esset itaque A. r t i c u 1 u s VIII. De accessu ad Consessus Diaetales. Ncgolia Comitialia porro quoque palam, et publice pertractanda veniunt. §. 1. Si quae tamen negotia in extraordinariis casibus concernenti Tabula« absentibus auditoribus deliberanda videbuntur, a Praeside moniti universi ex­cedent. §. 2. lis, qui proloquentes, seu verbo, seu facto turbarent, pro re nata ac* cessu per totum Diaetae tempus prohibendis. Ut eorum, qui ad publica Regni negotia tractanda seu vocantur, seu mittuntur, securitati, necessitati, commoditati prospiciatur, necessarium est. Praeter vigilantiam itaque Legum, quae omnia Diaetae Membra, imo et eos, qui ad Diaetam recurrunt, sub salvo Lonductu esse volunt, de cohibendis maleficiis localis Jurisdictio prospicere. \ i §. i. Hospitia gratuita Civitas, in qua Comitia celebrabuntur, ex veteri usu gratis suppeditare debet. Haec assignare, uti et id , ne ea, quae ad victum pertinent, desint, cu­rare, ad Agazonum Regalium Magistrum spectat, cujus, prout et muneris Janitorum Rega­lium Magistri circa Comitia partes ultra etiam salvae persistent. His conformiter modifica-* tus proponitur:

Next

/
Thumbnails
Contents