Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
/ H 22 S. 1. mnnoJ ig. . . , ' , - m-; . Pro Deputationibus autem articulariter ordinandis, ab utraque Tabula per scrutinium delecti proponentur; salvo Suae Majestatis jure vel propositos confirmandi, vel alios proponendi, atque ita mutuo Suae Majestatis, Statuumque, et Ordinum Regni consensu, denominabuntur. §. i. In publicum utile, et diuturno usui consentaneum est, ut quae in Diaetis aguntur, exactum de iis Diarium ducatur. Nec in consvetudine hujus intuitu in praesens vigente, quidquam mutandum occurrit. Per Praesidem itaque porro etiam duo ex Individuis Tabulae Regiae denominandi, horumque alter hungarico, alter cointelligenter cum illo latino idiomate Diarium Comitiale scribant; pro Diarii revisione procurandaque celeri, et exacta impressione, Deputati e Nunciis eligantur, Diarium tamen, priusquam prelo committatur, Praesidibus Tabularum praesentetur. §. 2. Earundem lingvarum usus est in comitialibus quoque pertractationibus : domesticis tamen Majorum, omniumque Nationum exemplis conveniens est, ut in Consessibus lingva Patria Hungarica adhibeatur; quia tamen, uti res nunc sunt, evenire potest, ut Nuntiorum aliqui expedite promendis sensis suis pares non sint, liberum adhuc esse debet latiné quoque sensa edere. Quoad Repraesentationes Regiae Majestati substernendas, provisione Articuli 4' l8o5. salva permanente. Cum his itaque modificationibus, cetera subsistit propositus §■ 3-ÜO Articulus MI. * *1- ' ' « - ~A r J *■*/’> ! C Jlfl i .V * i. - ' ' i » A • , ■ V* A.». ' - > ; * — — ' U ■ *’ KJ ..»*•-'* V .1 i De Diario et Lingva Diaetali. Et utilitas, et usus svadét, ut quae in Diaetis aguntur, exacte referantur. Igitur Diarium duo ex Individuis Tabulae Regiae, a Praeside Statuum denominandi, unus quidem hungarice, alter latiné, mutua inter se habita cointelligentia, scribent, eique tam Diaetales Deliberationes , quam Ceremóniába etiam inserent. §. 1. Pro Diarii revisione, procurandaque celeri, et exacta impressione , Deputati e Nunciis eligentur; Diarium tamen Praesidibus Tabularum, antequam imprimatur, praesentabitur. §. 2. Earundem lingvarum , hungaricae, et Iatinae in Diaetis usus erit, ila, ut in Consessibus lingva Patria hungarica adhibeatur; liberum tamen adhuc sit latiné quoque sensa sua edere. §. 3. Quoad Repraesentationes Suae Majestati Sacratissimae substernendas provisione Articuli 4: 1805. in salvo permanente. *