Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
21 lis, quae ad gravitatem, moderationem, et ordinem in deliberationibus observandam faciunt, Praesides Tabularum intendunt; quibus, si nimium fervorem observaverint, isque monitionibus eorum sedatus non fuerit, jus quoque Sessionem solvendi integrum esse oportet, j. Scopo tamen illo, ut si quis in una, aut alia Tabula, monitus licet, ordinem deliberationum turbaverit, aut plane in injurias eruperit, penes determinationem concernentis Tabulae ad Judicium Inclytae Tabulae Regiae intra triduum citetur, satis futurum censet Excelsa Deputatio, si, utique hoc solum scopo, Causarum Regalium Director in Tabula Statuum adfuerit. Atque ad haec reducta Articuli per Excelsam Anni l?QO. Deputationen» propositi Provisione, eadem ad vitandam quoque eorum, quae in superioribus jam sancita sunt repetitionem , sequentem in formam contrahetur : A r t i c u 1 ii s V. De gravitate , moderatione s ordine in deliberationibus observando. Gravitati, moderationi, et ordini in deliberationibus observando, Praesides Tabularum intendunt, qui si nimium fervorem observaverint, isque moni, lionibus eorum sedatus non fuerit, Sessionem quoque solvere possunt. Scopo manutenendi ordinis liujus §. 1. In Tabula Statuum Director Causarum Regalium adsit, et si quis in una aut altera Tabula, monitus licet, ordinem deliberationum turbaverit, aut plane in injurias eruperit, talem, penes determinationem concernentis Tabulae, ad Judicium Tabulae Regiae intra triduum citabit. Deputationes Regnicolares motivo eo: quod negotiorum, deliberationem exposcentium exitum fiducia adjuvet, in utraque Tabula per scrutinium eligendas esse proposuit Excelsa Anni 179?. Deputatio; denominatjonem tamen Praesidis harum Deputationum, ei, qui superiori Tabulae praeest, salvam relinqui, usus, et dignitatis ejus ratio postulat. In reliquo ut Deputati similes aequali gaudeant Voto, pro Deputationibus autem articularíter ordinandis electi Majestati Regiae proponantur, Eique jus propositos confirmandi, vel alios proponendi porro quoque integrum sit, atque ita mutuo Suae Majestatis, Statuumque, et Ordinum consensu denominatio similium Deputationum fiat, usui antiquissimo plene congruit. Quod ipsum sequens enunciabit Articulus VIDe Deputationibus Regnicolaribus. / . . 4 Cum negotiorum, publicae deliberationis objectum constituentim exitum fiducia adjuvet: Membra Deputationum sub Comitiis ordinandarum juxta antitiquissimum usum, aequali Voto porro quoque gavisura, per scrutinium in utraque Tabula eligentur. Praevia Praesidis earum denominatione, ei, qui Tabulae superiori praeest, salva. Pubi. Polit. I. 6