Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

lg duciae, plausibilem earn qui Jem, per se tamen nunquam satis securam, novo fulcro, quod in onere responsionis, et salvanda Mittentibus Nuncium, qui locatam in se fiduciam fefellit, \ revocandi facultate consistit, firmandam; propositum itaque Articulum, hac sanctione pro­videndum censent, eo etiam ex fundamento: quodsi Plenipotentiarius, aut Tutor, quorum munus aeque fiduciam pro basi habet, revocari, et oneri responsionis subjici potest, licere id multo etiam magis Jurisdictioni debeat, qui publicae rei, objectorumque praecipui ad pu­blicam prosperitatem momenti curam, et pertractationis provinciam Nunciis suis concredit. Addunt porro his, quod si jam Articulus 44: 164g. Nuncios ab omni executivae potestatis influxu remotos esse voluit, positivis in id nunc mediis tanto etiam magis intentendum sit, quod laxato Nunciorum cum Committentibus nexu, omnis deliberatio ab individuali duntaxat illorum Charactere depensura sit; cumque in praemissis casibus ipsa Comitia convenientis­­simum de Nunciis hujusmodi latura sint Judicium ; ex opposito considerationibus his argu­mento illo, quod citra interpretationem Articuli 8: nec gradus oneris responsionis, nec opinionis, quae de expleto munere Deputati fovetur, valor tute determinari possit , in obversum Propositionis hujus nihil inferri queat. Alii vicissim valorem Instructionum po­tissima in parte, solum a persona, cujus manibus creduntur, pendere; si hae securae sint, superfluam esse vim obligativam , sin secus, imperativas quoque Instructiones in contrarium vergere finem posse; majorem nihilominus metum in eo subversari reponunt, ne Articu­lus 8: 1741. latius, quam oporteat, per Jurisdictiones extendatur. Maxime accomodum re ­putant alii, ut cum non desint exempla Regalium Literarum, quibus Propositiones quoqiie Regiae continebantur, horum autem motivum dubio procul illud fuerit, ut. debita Nunciis In­structio dari, hique mentem Principalium suorum tempestive experiri possint, revecto usu hoc, caeterum Lege decernatur: quod cum reliqua objecta, quorum intuitu Instructiones impertiri solent, passim talia sint, quae sensu Jurisdictionis contra Legem intervenerunt, ac proinde gravamen, aut quia praeexistentis Legis hiatum exhibent, postulatum constituunt, in quavis Instructionis parte, mentem Committentium proponere, eamque propugnare, stri­ctissimum sit Ablegati Officium. Quod quidem alibi gentium etiam ita observatur, ut teste recenti exemplo, Deputatus muneri cedere, quam contra Mittentium mentem se enunciare maluerit; dubitari enim non potest eas per Jurisdictiones dandas esse inviationes, ut exigenle salute publica Nuncii se tenoribus illarum ligatos esse non sentiant; si vero instans pericillum, aut necessitas non adsit, satius est consultationibus moram injici, quam activitatem Nuncio­rum cum periculo publicae rei extendi. Sunt denique, qui fundamentalibus Instructionibus, exemplo Articulorum 7. et 8: l553. vim obligativam asserendam, supplementales tamefi ab­rogandas; alii item, qui exemplis exterarum Nationum utentes, e defectu Instructionum, nimia­que Deputatorum libertate, Patriae, et avitae Constitutioni periculum creari posse existiment. At vero, num Instructiones primitivae, vel supplementales sint, ad rem non facit; utrobique enim Regnicolae legalia desideria sua, salva Comitiorum auctoritate, proponere possunt; estet id extra quaestionem, quod relate ad fundamentales Leges, et Institutio­nes Regni conservandas, et tuendas, Nunciis Instructio imperativa dari possit; ut autem Jurisdictio in specialibus suis negotiis positivam Deputato suo dare queat Inviationem, ex ipsa Repraesentationis indole consequitur. Agitur itaque de illis solum objectis , quae ad expositas nunc cathegorias non spectant; quoad haec vero imperativas viguisse unquam In­structiones, nec ex Legibus, nec ex Annalibus elici potest. Cardinale scilicet avitae Constitu­tionis Principium est: quod necessitas publica Diaetaliter cognosci debeat; hanc vero cogni­tionem citra Comitialem concertationem singulares Jurisdictiones sibi procurare nequeunt; et si eam medio stricte obligantium positivarum Instructionum sibi arrogarent, fieret id iri manifestum convellendi systematis Constitutionalis periculum. In promtu enim esset Summo Principi ex Instructionibus his, quid plurimis conveniat? concludere, quin Cofnitiorum eafe­­nus servandorum necessitas cum fundamento reclamari posset. Deputatus Comitialis duplicem 5 *

Next

/
Thumbnails
Contents