Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

datas fuisse, exempla testentur, publica proin suffragia facilius ad corruptelam ducant; his tamen non obstantibus, consultissimum, et tam ingenuo Gentis Characteri, quam vetustissi­mo Antenatorum mori, — necessariae denique ad scopum deliberationum candidae fidei, quaesi pectori desit, fallit, falletque semper, et quia clam facilius, quam palam peccatur, nulla satis tute arte parabilis est; — denique ipsis etiam, qualiter expletae fiduciae publicae rationibus quam maxime congruum videtur, ut Vota palam, publiceque promantur, et pri­mum ii, qui affirmativam tenent, postea vero illi, qui pro negativa sunt, consurgant, et tam illi, quam hi per Individua duo diversam sententiam foventia, et a Praeside denominanda, bisque adjungendum Protonotarium distinctim connumerabuntur, ac Relatione per eos Prae­­sidi facta, idem addito Voto suo, pluralitatis sensum enunciet, per Protonotarium in stylum redigendum, palamque perlegendum, et uti approbatum fuerit Diario inserendum. §. 5. Quoad Projecta tamen Articulorum pertractanda, inprimis vero ea, quorum objecta pluribus membris constant, ad assequendum id , ut totus Articuli complexus scopo deliberantium respondeat; necessarium est, ut praemissa partium propositi Articuli discussione, totus subin Articulus in complexu, assumatur, et pertractetur. §. 6 Conclusum Tabulae Statuum pro veteri more porro quoque per Deputatos ad actum hunc, uti et alias omnes functiones, quae communem deliberationem non deposcunt, per praesidem denominandos, ad superiorem Tabulam perferendum, ibique per Oratorem ex Clero id , quod sensus Tabulae scripto uberius comprehensus sit, insinuandum censetur. 7. Haec quoad Tabulam Statuum. Quantum vero alteram Excelsorum quippe Procerum Tabulam concernit: res ipsa poscit, ut numerus, qui ad ferendum in Tabula hac Conclusum necessarius est, quaestio item illa: quo minimum numero ad Conclusum hoc Re­­galistae concurrere debeant? determinetur: quoad primum habita numeri eorum, ex quibus Tabula Statuum coalescit, quive ad ferendum Conclusum ibidem adesse debent, ratio­ne; in Tabula Excelsorum Procerum minimum 70 Individua ad ferendum validum Con­clusum jure desiderantur, ex quibus, ut tertia adminus pars cum Individuis minimum 23 ex Regalistis constet, non solum aequum, sed si finis, ex quo Magnatibus solo nomine jus personale Comitiorum constabilitum est, spectetur, etiam necessarium est. Atque in de­liberatione, et Votorum connumeratione Articulum 25: i4Q5. caeterum vero ea, quae quoad, Status proposita sunt, hic quoque observari oportet. §. 8. Si Tabulae in diversum abeant sensum, hujus conciliandi modus quaerendus, et si scopus hic neque tribus ultro, citroque missis Nunciis obtineretur, tum opinione quo­que Excelsae Deputationis hujus expedientissimum erit, ut ex utraque Tabula Deputatio per scrutinium eligatur, quae, ut proportionato numero constet, Tabulae numerum ex parte sua eligendorum mutuo denunciabunt. Deputatio- haec loco , et tempore per eum, qui ex dele­ctis Tabulae superioris alios ordine praeit designandis, pro mutua capacitatione consideat, et Tabulae exmittenti referat. Ad casum, si in Deputatione hac mutua capacitatio non subseque­retur, aut hac ibi quidem subsecuta, Relatione tamen facta, Tabulae in diverso sensu persi­sterent: circa ulteriorem pertractandi negotii modum, variis varia quidem est sententia. Alii enim casu in hoc ad lucrum quoque temporis, cui Leges coríSuli desiderant, penes usum hac­tenus vigentem, objecta similia, quorum intuitu inter Tabulas non convenit, aut ad alia Co­mitia relegandi, aut fine decisionis Suae Majestati substernendi, aut vero absque omni omnino decisione relinquendi manendum; alii iisdem ex rationibus, quae pro retinendis duabus 1 a­­bulis militant, a Sessionibus mixtis, quarum consultationes vix alium, quam iterata praevie Nuncia habiturae esse videntur effectum, prorsus abstinendum; aut denique si connumeratio­ne Votorum opus est, hanc, cum numerus Repraesentantium ad Tabulam Statuum defixus, a<l 4 *

Next

/
Thumbnails
Contents