Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

16 Tn tuitam tarnen Prorprum nondum plene determinatus esset, indistinctis Tabulis suscipiendam existimant, his, quod suapte patet, sollicitudinem eam, ne Tabulae Statuum altera, Excelso­rum quippe Procerum, iis vero, qui primae Propositioni assentiuntur, contrarium huic me­tum, ne Tabula Statuum Tabulae Excelsorum Procerum praevaleat, foventibus. At vero di­gnitati Corporis Legislativi adversatur, si Consultationibus persaepe in longius protractis, nullum penitus obtineatur Conclusum, ipsa porro superioris provocatorum casuum varietas nae­vum hac in parte subversari indicat, cui ex mente Comitiorum de Anno 1790. occurrendum est; Status vero, et Ordines tum congregati, antiquissimum hunc in mixtis Sessionibus con­sultandi morem, non modo non linquendum, imo vero etiam porro conservandum felici prorsus ad Posteros quoque successu contendisse, Acta Comitiorum illorum loquuntur; Status quidem Regni in duobus consident Coetibus' bini tamen Coelus hi in complexu sumpti, et adunata eorum Congregatio constituit Corpus id morale, cui cum Coronato Principe commu­nis est Legum ferendarum potestas, ut adeo majoritás Votorum non ab uno, aut alio horum Coetuum metienda, verum uti id ipsum Articulus 25: 1495. 34: i55o. bisque conformis illa in re etiam maximi momenti, primi nempe Regni Magistratus, ac in specie ad hunc medio suffragiorum viritim in mixtis Sessionibus depromptorum, facta Stephani Illésházy, Stanislai Thurzó , Joannis Draskovics , Pauli Pálffy electione observata consvetudo testatur, per eon­­numerationem singillativorum Votorum determinanda est. Occurrunt vero plura ejusdem prorsus momenti negotia, quae citra manifestum publicae rei discrimen in aliud differri tem­pus non possunt: aliquis igitur horum expediendorum modus suppetere debet, neque is al­ter esse potest, quam virilium Votorum collectio: quia tamen modus hic pro extremo dun­­taxat remedio haberi debet, ad sufferendam etiam sollicitudinis in superioribus ex actuali Ta­bularum correlatione deductae ansam, potissima pars Excelsae Regnicolaris Deputationis Le­ge declarandum censet, ut tunc nisi, dum duae tertiae Statuum, et Ordinum in eandem sen­tentiam coalescentes, ad mixtam Sessionem provocarent, huicque provocationi una tertia Ex­celsorum Procerum adstipularetur; mixta Sessio per eum, qui Tabulae superiori praeest, in­dicatur, et negotium pluralitate Votorum ex colligendis in conformitate Articuli 25: 1 4q5- individualibus suffragiis cognoscenda decidatur. Denique 5. 9. Conclusum Comitiale < cui Benignus Regiae Majestatis assensus jam accessit , in novam meritoriam discussionem sub iisdem Comitiis reassumere, aut eidem protestatione quapiam obviare, ex mente Articuli 46: >597, 23: 1599. vetitum esse oportet. Ex his eoalescit. \ % 1 Articulus III. 1 De modo per tract at ionis Dici et alium negotiorum. Ari scopum Articuli 7: 1725. et in hoc provocati Articuli 25: Cladislai Decreti II. eo certius assequendum, de modo pertractationis Diaetalium nego­tiorum constituitur: e 5. 1. ITt initium quarumvis Diaetalium pertractationum porro quoque penes Status, et Ordines, in distincto Conventu considentes sit. §. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents