Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis

11 invehi possint, dum vicissim vinum V. g. austriacum in Hungáriára erga multo levius por­torium invehitur, hic situm esse unum e praecipuis illis momentis, quae Suae Sacratissi­mae Majestati e futuris Comitiis substernenda erunt, et ad quae etiam attentio legislatio­nis in defigendis vectigalium principiis peculiariter provocanda est, censet Excelsa Regni­­colaris Deputatio. Rem quidem agrariam et pecuariam , sed et manufacturalem Regni Hungáriáé industriam in progressu constitutam esse, imo priorem notabilia etiam incrementa accepis­se negari non potest, necdum tamen eum, quem fertilitas soli exigit, et admittit, perfe­ctionis gradum attigisse, pro totius autem Monarchiae robore et emolumento expedire, ut latissimus hic industriae campus quam solertissime excolatur, atque tam naturae thesau­ri, quam virium humanarum fructus omnes proliciantur, dubio perinde caret. Sunt quippe regulae, quas provida natura sapienter instituit, quatenus diversae provinciae, quarum aliae cultivationi ruris, aliae fabricis, aut operationi mercantili magis sunt accomodae, se mutuo sublevare possint, harum autem correlationes ad harmoniam perducere, unoque industriae ramo alterum promovere humanae sagacitati relictum est. Hungáriáé quidem Regnum ex indole sua magis semper erit producens. Austriacae ditiones se manufacturis amplius impendent, quo tamen certius opes illius increscent, e6 ilorentiores harum Fabricas reddi oportebit. Unde naturale est consectarium, ut nexus utriu9que foveatur potius, quam ut gravibus impositis reprimatur. Quo favorabilius pro industria, et exportatione hungarica relate ad austriacas di­tiones systema adoptatum fuerit, hacque via vires Regni increverint, eo magis tam hic, quam in caeteris haereditariis provinciis productio quoque et consumtio augebitur, novus industriae nervus, nova sese extendendi occasio suppeditabitur, taliterque toti Monarcliiae reale incrementum procurabitur. Ex eodem principio fluunt adhuc sequentia: a) Ut prout mercatoribus austriacis merces suas ad exteras oras, aut nundinas hungaricas pro speculatione libere devehendi, et portorium tantum ab iis, quae reipsa ven­ditae sunt, dependendi (auf £ofutt(}) concessa habetur, ita favor hic etiam ad producta hungarica, dum seu ad exteras oras, seu ad haereditarias Provincias devehuntur, perinde concedatur. b~) Ut prout merces exoticas ad austriacas ditiones invectas, et jam pertricesima­­tas, ex Austria ad Hungáriám libere absque omni Portorio invehere licet, ita cessante in futurum, sic dicta denaturalisationis distinctione, merces exteras ad Hungáriám devectas, a quibus proinde importationis vectigal jam depensum est, ex Hungária etiam libere, et absque omni'portorio, ad alias haereditarias germanicas ditiones invehere admittatur. Ultra haec adhuc aliqua per mercatores memorata aggravia notanda censentur, quae se praeprimis ad ipsum modum desumtionis vectigalium, vigentemque manipulatio­nis ordinem referunt, — signanter a) necessitas comparandarum passualium, cum hae ordinarie Viennae dari soleant, Mercatoribus molesta et sumtuosa; b) desiderium, ut in declarationibus expeditionum nonnullarum mercium v. g. tabaccae foliatae concomitantibus, species quoque ejusdem exprimatur, et nomen mercatoris, cui mittuntur, designetur; cj imposita mercatoribus, dum merces expediunt, obligatio eas fine revisionis ad ipsum Officium tricesiinale perferendi, quod, si etiam quoad artefacta et manufacta fieri posset, saltem quoad voluminosa naturae producta, v. g. lanam, tabaccam etc. valde incommo­dum et sumtuosum est; dj vigens usus merces in Officio triccsimali non tantum in pri­mo expeditionis loco inspiciendi, et ponderandi, sed etiam dum Aiennani devehuntur , ibidem iterum revidendi, et reponderandi, cum magno temporis et sumtuum dispendio conjunctus ; c) difficultates , quas mercatores saepius experiuntur , dum in casibus evectionis mercium, et productorum ad exteras oras indultu Art. 5. et 7. 1807. in vi­cem usitati in aliis haereditariis ditionibus pro dependendo consnmtionis vectigali pecu­niarii depositi, cautionem dumtaxat praestant — ut quippe his etiam pro possibili me­dela adferatur. C *

Next

/
Thumbnails
Contents