Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis
12 Digrediendo jam nunc ad projcctatos per Excelsam Anni 1790. Deputationein a Nro |5. usque 26. Articulos, et praemisso in genere eo, quod regulationis vectigalium fundamentale principium promotio industriae et commercii constituere debeat, quod porro ad Jioc, ut rcgnicolaria Individua ad elaborationem novi vectigalis concursura in ipsis comitialiter defigendis principiis normativum habeant, eadem ipsis quoque Articulis inserenda sint, de cactero Excelsa haec Deputatio, tam ordini quam seriei propositorum Articulorum inhaerendum, eosque conformiter iis, quae relate, tam ad externi, quam et interni Hungáriáé, caeterarumque haereditariarum ditionum commercii mutua et reciproca commoda praemissa fuere, sequentibus modificandos, Articulum autem 26. cujus meritum alioquin lacto sublatum est, exmittendum censet. A Ji 'I 'I Q 0 i 0 3 a» De regulatione rei vectigalis. §• 1. Novum promotioni industriae et Commercii accomodmn vectigal, in concursu deputandorum e Diaeta, Consilii item et Camerae Individuorum ad mentem Articuli 2. 17211. finitis liis Comitiis juxta sequentia principia elaborabitur, videlicet: а) Ut relate ad Commercium externum tam Monarchiae in genere, quam in specie Regni Hungáriáé, inductio crudorum, quibus 3Ionarchia destituitur, materialium facilitetur, consumtibilium nonnihil difficilior reddatur, fabricatorum vero aggravetur, vicissim evectio tam naturae, quam industriae productorum omni ratione promoveatur. б) In quantum tamen Monarchia neque omnem, quam reliquae haereditariae Suae Majestatis ditiones in manufactis et artefactis habere possunt, neque eam, qua Hungáriá in productis abundat, copiam consumendo sit: ne exteris ab accessu remotis progressus industriae nationalis impediatur, quoad exteros quoque principium reciprocitatis, quo fieri potest, ampliori in extensione appilicetur. f c) Ut defixa vectigalia stabilia sint, et moderata, neque, nisi evidentis necessitatis causa varientur. §. 2. Tam inductionis exoticorum Articulorum , quam eductionis domesticorum ad exteros, prout et transitualc vectigal, idem prorsus relate ad Hungáriám, et ceteras haereditarias Suae Majestasis ditiones defigetur, eadeiuque iu emetiendo clavis observabitur. §. 3. Directio rei vectigalis relate ad Hungáriám medio duntaxat Dicaste*riorum exercebitur. §. 4. Annuit porro Sua Majestas Sacratissima, ut nulla circa rem vectigalium mutatio, etiamsi haec absolute necessaria evaderet, prius in effectum abeat, quam cum Consilio JL. II. communicata fuerit, finem in illum, ut desuper suas reflexiones accomode ad exigentiam industriae et Commercii hungarici Suae Majestati Sacratissimae repraesentet. — Ut vero nunc memoratum Consilium sufficientem notitiam Commercii continuo habere possit, tam Tabellae rei vectigalium et commerciales eidem cum fine cujusvis Anni, aut quoties necessarium judicaverit, exhibebuntur, quam etiam reliqua omnia requisita Data communicabuntur.