Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis

7 <0 Ad promovendum Vinorum huhgaricorum Commercium Articulo ,7. 1807. Suam Majestatem clementer promittere dignatam esse, se curaturam, ut illud penes favores jam hactenus effective tributos, permaneat, atque evectio vinorum bungaricorum in exteras Ditiones, etiam per aquam, et quidem sine obligatione, ullam vini Austriaci quantitatem exportandi admissa sit. Imo Sua Majestas Sacratissima de eo quoque se providisse, cle­menter declaravit, ut in vicem parati depositi, quod pro exportandis ad exteras oras vinis hungaricis titulo Constitutionis vectigalis deponendum erat, nonnisi sufficiens, per Evehentes Cautio praestari possit, eademque per concernentia Officia acceptari debeat“. f') Recentioribus temporibus plurium et momentosissimorum Regni Hungáriáé pro­ductorum exportationis ad exteros vectigalia multum temperata fuere,, tabaccae a duode­cim fl. gradatim,ad 20 xr. lanae centenarius ad 1 fl., centenarius frugum ad 1 xr. Communicata per Aulica Individua Tabella sub Nro. 9, continet longiorem eorum seriem, quorum exitualia portoria inde ab Anno 1824. notabiliter imminuta sunt., Quod vero attinet commerciales nexus Hungáriáé cum ceteris haereditariis Suae Majestatis Ditionibus, ad cognitionem principiorum, quibus praeexistentium vectigalium systema superstructum est, impedimentorumque, quae hinc dimanant, sequentia referenda habet Excelsa haec Deputatio : a) Generale principium illud est, quod Hungária et Transylvania relate ad exte­ras oras, cum ceteris haereditariis provinciis uni quidem eidemque systemati, seu sic di­ctae unioni vectigalium austriacae (DetfcrretdMjcber * ^SerbanO, 3°^ herein) inclu­sae, a posterioribus tamen iterum per intermediam vectigalium lineam separatae sint. b) Omnia producta, et artefacta totius Monarchiae, tam ex ceteris Ditionibus in Hungáriám invehi, quam ex hac ad illas evehi, inque vel Tricesimis, vel Germanicis Offi­ciis absque distinctione pertricesimari quidem possunt, ea tamen cum conditione, ut prae­cise in Tariffa expressum pro invectione in Hungáriám, aut Evectione ex Hungária, ve­ctigal persolvatur. c) Quodsi pro evectione cujuspiam Articuli ex Hungária in reliquas haereditarias Ditiones nulla talis in Tariffa Rubrica expressa habeatur, Articulus talis, sive artefactum sit, sive productum, dimidium illius Portorii solvendum habeat, quod in Rubrica Invectio­nis ejusdem Articuli ab exteris oris defixum habetur, si invectio illius admissa est. d) Si invectio talismodi Articuli ab exteris oris prohibita esset, pro Articulo si­mili, ex Hungária in Ditiones haereditarias invehendo, sexta pars illius vectigalis solvenda obvenit, quod pro illo erga Passuales invehi admisso defixum habetur. Ab hoc tamen Principio excipiuntur victualia, quae juxta solum valorem taxata sunt, hoc est, a quibus vectigal neque juxta frustum, neque juxta pondus, sed juxta indi­­ctatum generalem in pecunia expressum valorem (rtCtd) öeitt ©UÍDentüertlje) penditur, et non ultra 5. pro centum solvunt, haec nempe eandem, quae pro invectione ab exteris oris de­fixa est, tricesimam solvere debent. c} Vectigal Hungáriáim invectionis, sive tricesima a productis industriae et artis ex reliquis haereditariis provinciis ad Hungáriám porro quoque juxta secundam Rubricam Tariffae ddo. 2. Octobris 1795. edita permanet, nisi tractu temporis in ordinationibus re­centioribus, pro hoc, aut illo Articulo lenius vectigal in Invectione ab exteris oris sanci­tum fuisset, quo in casu etiam pro Invectione talis articuli ex unitis Provinciis lenius hoc vectigal obtinet. f) Si in Tariffa Anni 1795. pro quopiam artis aut industriae provinciarum germa­­nicarum producto nulla exposita esset Rubrica, neque illud ductu §. 2. Praefationis modo dictae Tariffae sub illius ictum caderet, id est, nulla sub generali quapiam expressione v. g. Merces sericeae, linteae, comprehendi posset, tum illa, quae pro invectione ab exteris oris «xposita est, Rubrica locum sortietur. g) Si pro evectione cujuspiam articuli ex reliquis Ditionibus in Hungáriám, nui lum peculiare evectionis vectigal (GfiitO '3o[l) expositum cernatur, attum generale eve ctionis vectigal, etiam penes evectionem in Hungáriám obtinet, et vice versa. ■—

Next

/
Thumbnails
Contents