Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis

8 1 In evectione Iningaricornm Articulorum ad ceteras haereditarias Provincias vecti­­gal evectionis (Grfltto * ©renßigfU @e6üí;r) obtinet, qiiodsi vero pro quopiam articulo, nulla peculiaris Rubrica exposita haberetur, tunc idem, quod pro evectione ex Ditionibus au­­striacis constitutum est, evectionis vectigal desumitur, et sic hoc in casu, perfectum adest reciprocum. Praeter haec observandum venit ad praecipuos nationalis industriae ramos frn­­ges videlicet, vinum, pecora et pecudes usque recentissima tempora fuisse praeter illa, quae juxta editas Resolutiones Regias, et Ordinationes Camerales pro parte Aerarii Status publici desumebantur, etiam alia, quae pro parte Statuum provincialium et Civitatum ia 'aliis hacreditariis Ditionibusexistentium exacta fuere, \ectigaliabaec et in se gravia erant, et commerciali Hungáriáé cum Provinciis illis nexui per id plurimum molesta et damno­sa, quod in omni fere Provincia alia, et plerumque ignota fuerint. Juxta factas ex parte aulicorum Individuorum cum Deputatione bac Communica­tiones, datiae hae, quae diversis, nonnullae priscae antiquitatis temporibus originem de­bent, et partim ad ipsum terrae Principem, partim ad Status Provinciales et Civitates, partim ad nonnullos privatos spectabant, in legibus, privilegiis, concessionibus summi Terrae Principis, aliquae etiam in mutuis pactis conventis fundabantur, destinationem au­tem, exceptis iis, quae privatorum proprietatem constituunt pro necessitatibus Status pu­blici, Statuumque provincialium et Civitatum habent, ut ad aequabilius et scopo magis ac­commodum systema reducantur, cura hac administratio publica status financiális recte eotum semet occupaverat, abeo vero tempore sub dato videlicet 3-tiae Octobris 1829. Nro28,9.'>8. reapse sublatae fuerant, et in locum illarum accisa a consumtibilihus inducta fuit, quae juxta Tariffam hic sub Nro 10. adnexam inde a 1. Novembris 1829. desumitur. Prodiere a tempore habitae concertationis in re vectigalium duae adhuc Ordina­tiones publicae, una circa transituales merces, altera nova generalis in - et exportationis Tariffa. Quod attinet vectigal transituale, hoc cum et ante aequale prorsus et identicum relate ad merces transituales quoad Hungáriám, prout quoad caeteras haereditarias Suae Majestatis Sacratissimae Ditiones fuerit, illud specialiter notari meretur, idem penes ma­­nutentionem principii identitatis in genere pro commodo totius Monarchiae adhuc notabi­liter alleviatum, sustentatam antehac, quoad tres diversas ductuum classes Tarilfae diffe­rentiam sublatam, denique merces per littoralia Monarchiae invectas a transituali penso simpliciter immunes redditas fuisse. Sed et in altera generali in - et exportationis Tariffa ddo 23. Julii 1829. intuitu nonnullorum articulorum, commercium hungaricum tangentium, per depressionem vectiga­lium exportationi ad exteros alleviamen aliquod accesserit. His quoad actualem Commercii situm, subsistensque in praesens vectigalium sy­stema enucleatis, quantum ad commoda vel incommoda, quae exinde in Commercium hun­garicum resultant, Excelsa haec Deputatio sequentia notanda censuit; et quidem primo re­late ad Commercium cum exteris oris. In directione Commercii cum exteris oris unum idemque tam relate ad Hungá­riám, quam ceteras haereditarias Suae Majestatis ditiones systema introductum esse, dum jam supra enunciatum est, simul etiam ex parte exmissorum aulicorum Individuorum de­claratum fuit, administrationem publicam ex illo visus puncto processisse, ut inductio crudorum materialium facilitetur, consumtibilium ruralium nonnihil difficultetur, fabrica­torum vero aggravetur, vicissim autem evectio tam naturae, quam industriae producto­rum omni ratione promoveatur. Considerato universim totius Monarchiae situ, eum, quo actu floret industria, gradum stib aegide systematis hujus constitui, imo sine illo vix, ac ne aíx quidem sese evolvere potuisse plene persvasa Regnicolaris haec Deputatio, ad illud quidem advertit, quod cum Regnum Hungáriáé nunc adhuc productivum, ea, qua haereditariae ceterae pro­vinciae manufacturali industria necdum gaudeat, favores exinde resultantes primo intuitu* magis haereditarias ditiones, quam Regnum Hungáriáé respicere videantur

Next

/
Thumbnails
Contents