Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

Ia Operato primaevae Regnicolaris Deputations super coordinatione Cassarum civicarum pauca admodum sunt, quae in merito regnicolari huic Deputationi immutanda esse vi­deantur. Illam quidem Sententiam , qua in principio statuitur ; Civitates nui dehinc Di­­casterio s nominatim Consilio Regio Locumtenentiali subordinandas esse s tamquam pe­nitus suo e sensu expromtam ultro amplectitur praesens regnicolaris Dcputatio; diutina namque experientia jam affatim compertum intelligit, duplicem illuni subordinations nexum, quo hinc Consilio Locumtenentiali Regio; Camerae Regiae Hungarico Aulicae illinc obnoxiae sunt, scopo, qui seu in magis apposita Cassarum regulatione, seu in re­cta ipsarum Civitatum admiuistratione intenditur, haud satis congruere, id vero salvis Sacrae Coronae in haec sua peculia juribus posse omnino effici, cum Divi Caroli III. olim sub quo is ordo viguit, tum nostro pene aevo divi Josephi II. gubernatio qua post­liminio idem restitutus luit, exemplo juxta ac documento habetur. Ceterum Ad Operati §-phum 3-tium, qui habet: ut Perceptores Restaurationi subsint, cum stabilitas in Officio hoc permultum possit ad rectam ordinatamque functionem eo etiam respectu conferre, quod fluxae metu sortis remoto futurum procul dubio sit, ut il­lud eximiis etiam praediti dotibus viri ambiant, isthaec regnicolaris Depulatio Percepto­res eligendos quidem a communitate, sed deinceps a restauratione exemtos esse debere existimat. Ad §-phum. 4-um. Appellatio Cassae cameraticae antiquanda, atque ab exem­plo aliarum Jurisdictionum domesticae substituenda videtur; porro quod jam in plerisque Civitatibus usu venit, in amplioribus, ubi ambarum Cassarum frequentissime et perce­ptiones, et erogationes sunt, qua ordinis, qua securitatis gratia majorem in modum in­teressé, ut singulae Cassae singulis Perceptoribus et Contraagentibus procurandae con­credantur. Ad §-phum 8-um. Ex institutione Officii consularis dirigendae rei oeconomicae, et cassali praepositi, Consuli dumtaxat, non Judici etiam interim faciendae assignatio­nis potestas in regula tribuenda censetur. Ad §-phum 11-mum. Intuitu Nobilium, itemque contribuentium civium in pen­dendo Tributo restantium , proponitur Articulus cum suis una motivis. Ad §-phum 34-um. Siquidem in Civitatibus perinde binae Cassat, contributiona­­lis altera, altera domestica, duplici e fonte, tributo nempe, et peculio Civitatis con­flari solitae, constituantur, compellatio seu praestationis, seu Cassae Gabalis velut no­tionum confusioni facile ansam praebitura, minus congrua videtur, neque deinceps usur­panda. Postremo cum in eodem Operato de Cassa domestica peculiariter non agatur, quaeque ad probam ejus administrationem pertinerent, speciatim percensenda, atque subjungenda, ipsum demum Operatum in hanc, qua isthic exhibetur, formam redingen­­dum esse praesens regnicolaris Deputatio existimat: Projectum Coordinandarum Cassarum •ivicaruiiL §. 1. Praestabilito in thesi eo: ut Liberae Regiaeque Civitates uni duntaxat Ricasterio deinceps, nominatim Consilio Regio Locumtenentiali subordinentur. l *

Next

/
Thumbnails
Contents