Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

/ 4 Quandoquidem illa, quae ad coordiiiandas in iisdem Cassas quoquo modo faciunt, ad tria quasi capita commode revocantur, ad facilitatem scilicet in col­ligendis, securitatem in conservandis, ordinem in tractandis pecuniis habendum, quo haec comprehendantur, praesens Operatum totidem in partes c rei indole congrue dispescitur. í a s s a» : De faciliore Contributionis i »cassatione. §. 2. Ad facilitatem in colligendo tributo procurandam permultum con­fert, aequa in supportando onere ratio, eo igitur Magistratus Liberarum Regia­rumque Civitatum intendant, ut repartitio contributionis justa, arbitrariae vero aut Senatorum, aut quorumvis civium exemptioni, relevationive locus nullus sit. Ante tamen, quam illa fiat, praeliminaris erogationum designatio, secundum ad­volutum sub Nro 1-mo formulae a Perceptore simul cum Rationum Exactore, vel vices hujus obeunte, mense quovis Septembri adornetur, et magistratui exhibe­atur, in consessu praesente electa communitate, et gremialibus in sensu legis devocatis Nobilibus in pertractationem sumenda. Positionibus erogationis in rubrica A. per se claris, suapteque inteiligeli­­dis — in rubrica R. exponantur reales erogationes e novissimis rationibus perce­­ptoralibus indicandae, excepta positione 12-ma, quae supererogatum anni currentis designat, adeoque ex diario anni ejusdem, quoad fieri potest, compleri debet, — Ad rubricam C. exponantur summae, quae specificatis titulis ingruente anno ne­cessariae praevidentur, et si differant ab düs , quae tamquam realiter anno su­periore erogatae in rubrica sub B, adducuntur, in rubrica sub D. ratio difiéien­­tiae specifice indicetur. Tabella haec Consilio Locumtenentiali Regio per Magistratum submitten­da, tum vero pro instituenda repartitione extradanda, perinde Clavis repartitio­ns faciendae superinspectioni Regiae substernatur, quam si adjuncta subin muta­ri deposcant, haec altissimo loco remonstrentur. §. 3. Porro: contribuens civis symbolam ab se conferendam tempestive cognitam habeat; idcirco magistratus sedulo adeurent, ut conscriptione peracta, repartitio illico subsequatur , etpoietae, vel libelli quietantiales sub exordium an­ili militaris singulis extrudentur, eo pro norma constituto: ut in quavis Libeitt Regiaque Civitate repartitio contributionis cum interventu Magistratus, praesehti­­bus, ubi datur rationum Exactore, oratoribus item communitatis, ac magistris quadrantum, nec non sensu Articuli 77: 1715. Nobilibus gremialibus, aut homi­nibus domos eorundem incolentibus, elaboranda suscipiatur, conelusosque finien­te anno militari per Officium Perceptoratus diario, confrontationi poletarum, eruendisque contribuentium restandis, continuo manus admoveatur, quorum in­tuitu sequentia potissimum observentur: Siquidem e vetusto usu salaria supremi provincialis Commissarii, Perce­ptoris, et aliorum Cassam contributionalem manipulantium; Expensae circa Cassam, sive occasione computuum, sive deportationis pecuniarum occurrentes; Quarteria, et deperditae militares; non secus relaxatae, ac inexigibili­­fates, aliaque bis similia, e Cassa contributionali vel solvantur, vel ei imputen-

Next

/
Thumbnails
Contents