Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
/ 20 Respectu Cassae domesticae extractus ejus statum indicans similem in modum parandus, Comitatui quidem singulo trimestri per occasionem habendae Generalis Congregationis, Supremo autem , vel Vice-Comiti cum superius attacto simul submittendus veniet. © A IP 10 ST mra» De Coordinatione Cassae domesticae. §• 44. Ad Cassam domesticam eo sensu coordinandam, ut nullum omnino incompetens onus eidem imponatur, sequentia stabiliri congruum visum: 1- mo. Universim summopere caveatur, ne quidquam e Cassa domestica erogandum indebite assignetur, ad hoc certius obtinendum Particularis Congregatio nullam edere assignationem possit, in peremtoriis casibus vel Vice-Comes assignare quidem valeat sub onere responsionis tamen, de eo praeterea ad proximam Generalem Congregationem ratificationis inducendae causa teneatur referre. — ipsa vero Generalis Congregatio demtis casibus ponendorum novorum aedificiorum, novae item viarum, pontiumque structurae summa 1500 fl. ampliores in parato aere sumtus deposcentibus, atque dirigenti Dicasterio priusquam assignentur semper remonstrandis, caeteras erogationes systematicas debite cognoscendas, citra praemittendam similem insinuationem assignare possit. Jam autem in numero erogationum systematicarum censentur: salaria, et conventiones status personalis Comitatus. — Solutio debitorum, et interusuria a passivis capitalibus dependenda. — Impensae in diurna, amictum servitorum, requisita scripturalia. — Intertentionem captivorum. — Adjustationem arendae decimae regiae. — Reparationem aedificiorum, viarum, et pontium. — Rem equatialem. — Deperditas militares, et quarteriorum bonificationem. — Damnorum, et fatalitatum compensationem. — Inexigibilitates, et relaxatas. — In vecturas Magistratui praestitas; denique necessitates miscellaneas faciendae. 2- do. Cunctarum e Cassa domestica faciendarum erogationum praeliminaris designatio secundum adjacentem sub Nro XII. Tabellam formulariam per Cassae Perceptores rationumque Exactorem, quotannis mense Septembri adornetur, ut tum in Generali Congregatione, periodice solita celebrari adsumi in revisionem possit; illinc post dirigenti Dicasterio submittenda, simul pro instituens da repar titione extradanda erit. Quod ad exhibitum ejus formular attinet, deductae in rubrica A. erogationum species et per se, et intellectu eorum, quae supra de rationibus Cassam domesticam respicientibus dicta habentur, ita clarae sunt, ut uberiori explicatione non egeant. — Ad complendam rubricam B. summae positionum e rationibus perceptoralibus pro anno superiore redditis promuntur, exceptis positionibus 19-na, et 20-ina supererogata indicantibus, cum enim haec ad annum proximum referantur, illae nonnisi e currentibus Perceptorum diariis colligi, conficique possunt. — In rubrica C. conspicuae fiunt summae expositis sub A. titulis anno ingruente, quoad recte conjicitur, necessariae futurae; —quarum si comparate ad expositas sub B. correspondentes summas, differentia observetur, rubrica 1). ad assignandam ejus rationem destinata est. 3-tio Salaria Magistratualibus nunquam anticipato, sed in currentibus angariis ; conventiones menstrue exsolvantur. — Siquis Magistratualium vel conventionatorum fatis defungeretur, illius quidem successoribus angaria, cui immortuus est, hujus vero tum currens rata menstrua exsolvi possit. —Salariorum