Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

'21 intuitu isthic adnotatur: anno quovis incunte tabellam salarialem, et si quae in Officiis medio tempore mutationes intervenirent, pro speciali quoque casu delei - minationem, Perceptori pro directione documentoque servituram extrudan­­dam esse. 4- to. Summa in diurnis assignandis parsimonia observetur, eapropter nisi necessitate omnino ferente exmissiones erga diurna non fiant, quotiescunqu« autem casus necessario faciendae idgenus exmissionis inciderit, in determinatione, Perceptori extradanda nomen exmissi et character, functio, diurni quantitas, numerus dierum in obeundam missionem impensorum, specifice designetur, quin si res in gremio, loco salarisati magistratualis, per non salarisatum gesta esset, ratio etiam exmissionis indicetur. Salario proviso magistratuali, in gremio diur­na non competunt. 5- to. Si Comitatus aere alieno obstrictus esset, tabella debitorum Per­ceptori sub exordium anni cujusque extradetur , in expungendis bis pro norma habenda; Interusuriorum intuitu, ut ordini consulatur, e re fuerit ita cum cre­ditoribus convenire, ut quemadmodum aliae periodicae erogationes adeommode ad tempus ratiocinii exiguntur, interusuriorum solutioni quoque termini militaris anni praestituantur. (i-to. Ne praejuncturarum Magistratualibus praestitarum compensatio Cas­sae domesticae gravis accidat, abusus illarum antevertatur. Hoc scopo prorsus e re fuerit, isthic indicari, quibusnam idgenus vecturae usus, et quando com­petat? — Competit nimirum supremis Comitibus, quibusque Magistratualibus, ex olficio ad Congregationes generales , vel particulares, sedes item judiciarias, seu civiles, seu criminales adventantibus, tumque finitis bis, suos ad lares reverten­tibus, supremis Comitibus praeterea quando gremium Comitatus perlustrant. Vice-Comitibus, missionem e Publico acceptam obeuntibus , vel officiosae visitationis, aut cujuscunque superinspectionis causa Comitatum peragrantibus. Judicibus Nobilium, et Jurassoribus, dum pro dicali vel damnorum con­scriptione, confrontatione libellorum, restandarum contributionalium investiga­tione, vel adurgenda harum incassatione, aut ineunda pontium, viarum, agger­­umve revisione debent procurrere; non secus si eos causa providendae Militiae, aut faciendorum cum hac computuum, vel investigandorum excessuum militarium, aut demum in negotio servandae securitatis publicae, aut investigationis in quo­cunque ad officium pertinente objecto peragendae, vehi necesse est. — Quodsi tamen ad celebrandam Sedem dominalem, ubi pro legali Testimonio interveni­unt , faciendum eisdem iter sit, tum quidem gratuitis praejuncturis uti prohiben­tur, sed vero obvenientem praejungentibus mercedem parato solvendam habent, quae eis subin, per concernens Dominium terrestre compensanda utique est. Competit porro Fiscalibus magistratualibus, si ad Sedes dominales con­tribuentibus adstituri sese conferant, vel quando in negotio pupillari, aut quovis alio ad suum officium relato commeant. Rationum Exactoribus ad Computus quoslibet, Sedes item, aut Reputa­tiones censorias ex officii ratione adesse obligatis. Cassarum Perceptoribus, Contributionis incassationem procurantibus, vel ad habendos Computus, seu cassales, seu commissariaticos exmissis, et quoties ad Aerarium regium aes tributarium ministrant. Commissariis contractionalibus in negotio provisionis, at accomodationis militiae gerendo excurrentibus. Viarum Directoribus, eorum adjunctis, et Geometris ad suscipiendam aedificiorum publicorum, vel pontium, viarum, aggerumve structuram, vel inspe-Commissariaticum II. ^

Next

/
Thumbnails
Contents