Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

10 §. 11. Post institutam Cassae visitationem si Perceptores in defectu de­prehendantur, cui supplendo obvenientia adhuc eorundem salaria non sufficerent, bona illorum mobilia, immobiliaque citra Juris strepitum apprehendantur, et se­questro illigentur; — Defectu vero per revisionem rationum comperto; jactura Cassae per Executionem ante etiam, quam rationes Consilio Ilegio Locumtentiali submittantur, peragendam, compensanda procuretur, salva utique convictis, si eam ingredi vellent extra dominium Juris via, — quae provisio ad fidejussorem pariter extensa intelligatur. §. 42. Si ante finem anni novum eligi, vel substitui Perceptorem contin­gat, Comitatus specificam quarumvis restandarum apud contribuentia loca exhae­­rentium consignationem confieri curabit, neo Perceptori resignandam. Universim Ordinis, et securitatis conservandae gratia, quoties mutatio Perceptoris interve­nerit, Comitatus rei aerariae peritos Deputatos exmittat, in quorum praesentia Cassa per emeritum Perceptorem, vel hujus Contraagentem neo constituto resigne­tur, super eo etiam in resignatoriis instrumentis per Deputatos aeque subscriben­dis specifice expresso: a) Quantum in aere parato coram numerato tradatur. b) Quantum porro in quietantiis, adhuc ab acceptatione pendentibus, spe­cifice indicandis. c} Quantum denique irt restantiis debite erutis, et liquidatis resignatum sit; — qua occasione cavendum, ne restandae contribuentium locorum , aut su­­pererogatum anni praeteriti tamquam aes paratum, inque vicem Cassae remanen­dae successori in officio resignetur, hanc enim vero paratae duntaxat pecuniae possunt, debentque efficere. De eo, quod inter resignantem, et recipientem Perceptorem peractum est, Deputati ad publicum referant, unde subin resignatoria instrumenta ambobus Perceptoribus sub authentico extradanda erunt; — et, si equidem per hanc oc­casionem Cassae defectus proderetur, continuo ea, quae e re forent, Comitadis disponat, relatione desuper Consilio Locumtenentiali Regio etiam indilate fa* cienda. §. 43. Cam ad imulus et Consilii Regii Locumtencntialis, ét Provincialis Commissariaticus, et Comitatus spectet, accuratae Quanti contributionalis incas­­cassationi provide intendere, Comitatui insuper peraeque intersit, statum Cassae suae domesticae nosse, quae ex his causis Se se offert necessitas habendarum de statu utriusque Cassae periodicarum relationum, sUapte patescit. Igitur Perceptor Cassae contributionalis singulo bimestri post cömputum cum militia ordinarie celebrandum, secundum advolutum sub Nro X. formuláé extractum adornandum, inque triplici exemplari Comitatui exhibendum habebit, e quibus unum dirigenti Dicasterio , unum vero concernenti Provinciali Coinmis­­sario sua via transmittendum erit. — Tertio vero bimestri, seu semestri tam hy­­berno , quam aestivo evoluto, postquam cons vetus semestralis computus commis­sariaticus juxta advolutam sub Nro XI. formam institutus fuerit, ipsum compu­­tualc instrumentum Comitatui exhiberi debet, per hunc Consilio Locumtenentiali Regio submittendum. Praeter haec autem, ut etiam de incassationis progresso rite constet, per Officium Perceptoratus quovis mense tabellaris depuratae per singulas communi­tates contributionis conspectus cum specifica obtingentiae, et restantiarum dedu­ctione Ord. Vioe-Coiuiti exhibendus erit, qui eandem etiam Supremo Comiti sub­missurus siL 5 *

Next

/
Thumbnails
Contents