Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
De Projecto
p . . J A rojecti, quod per primaevam Regnicolarem Deputationem de generali Tribnti repartitione, et subrepartitione elaboratum, inque ejus Operato sub A. provocatum est, Capite 1- mo de Contributione in specie, et in genere de Tributis , eorumque natura — Capite 2- do de Systemate hactenus in repartitione Tributorum observato , — itemque 3-tio de Basi generalis repartitions , seu rectifications Portarum , — quum eo potissimum referantur, quomodo possit inter Jurisdictiones magis aequa Portarum palatinalium ratio obtineri; hoc vero objectum ex disposilione novissimae Diaetae sphaeram separatae Deputations in negotiis Conscriptionis regnicolaris exmissac rcspiciat, praetermissis. • Caput 4-tum de Tributi ad Cassas seu Dotationis militaris, seu denique domesticarum necessitatum pendendi in ipsis Regni Jurisdictionibus subrepartitione , illam proprie materiam continet, quae jam huic Regnicolari Depntationi in Re tributaria reliqua pro tractatione est. Isthaec Regnicolaris Deputatio prorsus convicta, clavim generalis repartitions , inter Jurisdictiones faciendae , non posse aeque individuali etiam subrepartitioni inservire, accomode sane, providoque consilio id a primaeva Deputatione svasum fuisse existimat, ut generalia duntaxat quaedam principia praefigantur, quae universim observanda sint, ceterum Jurisdictionibus permissa maneat illa sollicitudo, ut suis quaeque adjunctis adpositum dicationis subrepartitionisque Systema elaborent, quandoquidem pro diversitate subversantium , aut ipso temporis lapsu variantium rerum, conditionumque nullum profecto in universum ita comparatum esse potest, ut singulis Jurisdictionibus pari omnino ratione, beneque congruat. Attamen praesignata hoc scopo per eandem Deputationem principia expendendo, praesens Deputatio Regnicolaris animadvertit: primum, ubi de imponendo fructibus agrorum permoderato Tributo agitur, eo vergere s ut onus maxime personis adhaereat, et objectum agriculturae inter omnia reliqua levissimum in censum veniat, quod tamen generalis principii instar minus recte praestituitur, cum multo oportunius illud possit adoptari, quod in ejusdem projecti §. 15. enunciatur, nimirum: illa potissimum objecta pro dicatione assumenda esse, quae celari facile a contribuentibus, nequeunt, minimeque arbitrio conscriptorum subjacent; — secundo loco commodius poni principium in serie quartum : ut non spes, sed lucrum basim tributi constituat, cui principium tertium : opificiorum discreto judicio taxandorum, jam implexum suapte intelligitur; hoc itaque eapropter exmisso, proniore nexu subjungi magis specificum principium illud, quod secundo loco proponitur, scilicet: ne industria tributo adgravetur ; principium quintum: ne multiplilicitale rubricarum, implicationeque operosa dicatio sit, stare; quominus tárnán sextum: stabilite defigendarum dicationis objectis inhaerentium taxarum , aeque probari queat, majorem in modum obstare, quod tam domesticarum necessitatum status, quam numerus dicandorum objectorum in singulos fere annos ita variet, ut nec quid a quibusque dicationis objectis solvendum siti certa, et immutabili ratione defigi, nee facienda quotannis horum ad dicas reductio intermitti possit, sed caeteroquin etiam puncto hoc proposita stabilis , et permanens quanti norma modo suo legali centributionis Systemati, hucdum observato, haud quaquam conveniat; — quum itaque omnium contributioni Commissariaticum. I. 2