Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
De Projecto
obnoxiarum personarum , rcrumque adcuratum iniri censum prorsus neeesse sit, meliore consilio sexti principii vice id constitui, ut formalis quidem conscriptio pro trienni spatio in Jurisdictionibus fiat — a st revisio ejusdem , et rectificatio singulis annis instituatur. In serie recensitarum per primaevam Deputationein praescriptae dicalis tabellae rubricarum quoad 1-arn quae personarum est, praesens regnicolaris Deputatio ita arbitratur: quoniam personae non tam per se, quam pro ratione potius modi merendi, quo pollent, objectum possint dicationis constituere, rubricam hanc retinendam quidem, liucque omnes promiscue personas, praeter uxores, quod separatam a maritis operam vix praestant, itemque personas adolescentes infra IG. adultas vero supra GO. aetatis annum, quod illae nondum, hae -vix amplius mereri valent, eadem ex ratione mendici» corporis vitio laborantibus pariter exmissis, referendas esse, — cum attamen modus merendi multum diversus respectu seu locorum, seu individuorum sit, huic peculiarem praeterea rubricam destinandam, describendamque methodum esse, qua in eodem debile eruendo , justeque aestimando procedatur. Quod rubricam pecorum pecudumque concernit, spectato eo, quod de jugalibus pecoribus conscribendis jam Anno 1802.coalitum, ac id ipsum instructione quoque comitiali, per Articulum 7; lS2f, stabilita, ultra sancitum sit; porro: quod siquidem norma haec universalis esse debeat, quemvis proin contribuetem ]>ro numero jugalium, quae iutertenet, pecorum aequa ratione feritura sit, ex rubrica hac speciale praejudicium, aut harum illarnmque partium distinctum quoddam aggravium haud consequatur; exmissis contra jugalibus pecoribus evitari vix possit, ne locupletiores, ultra necessitatem Oeconomiae jugalia pecora in solum fere lucrum intertenentes, cum manifesta pauperum aggravatioue beentur; considerato demum eo, quod in re, quae pro fundamento suo adultissimum usum, et antiquissimam personas, et res contribuentium conscribendi consvetudinem habet, citra evidentem necessitatem, et manifestum alictijus contribuentium classis praegravium quicquam mutari eo cautius sit, quod data jugale pecus exmittendi facultate, novi aperiantur recessus , sub specie illorum juvencos quoque conscriptioni subducendi, Deputatio isthaec Regnicolaris non jugalia tantum pecora, sed juvencos etiam, vituiosque unius anni, hinnulos tamen rei equariae gratia nonnisi quatuor annorum, dicandos perinde censet, quandoquidem haec non spem modo, sed lucrum etiam pro situ locorum saepe notabile praebent; hanc ii) sententiam comitiali etiam pertractatione suffragante , quum, ut instructio regnicolarium Conscriptorum habet, decisio quaestionis: num idgenus pecora non ipsam adeo portarum rectificationem ingredi debeant ? — luturis Comitiis reservata habeatur. Intuitu rubricarum quibus lucrum c fundis, nominatim : agris, pratis, vineis, acceptum comprehendatur, isthaec Regnicolaris Deputatio sic existimat: omnium earum oportunitalum , ex quibus quantitas lucri determinatur, jam in classifieatione locorum rationem habitam esse, eademque motiva, quae in respectu urbarialium contribuentium praevigentem locorum classem manUteneri svadeant, etiam relate ad dicationem subsistere, tanto magis, quod major, aut minor fructus laboris passim a gradu assiduitatis peudeat, industria autem taxari non debeat, multoque sit praestabilius, ut favoris a situ provenientis ratio iu communibus benefietis habeatur; variare porro lucrum arendale , diversumque diversis temporibus vigere frugum pretium , quod si anno , in quem conscriptio incidit, altum fuerit, eadem nonnisi post triennium reiteranda, interea temporis contribuentem ultra justum aggravari oporteret; accedere ad haec: quod lucrum agrorum ex quantitate seminaturae determinandum veniat; haec autem pro diversitate 'glebae adeo diversa sit, ut recte agri, qui steriliorem reddunt messem , plus seminis requirant, si proinde ab hujus quantitate ducatur ad lucrum calculus, idem inversa prorsus ratione eum, qui minus proventuum habet, gravaturus sit; — denique si lucrum individualiter fuerit' eruendum, rem ad maximas perducendam esse perplexitates ; eventurum quippe, ut pro ratione majoris, aut minoris familiae numeri, et expensarum apud complures nullum prorsus proditurum lucrum sit; observatam, itaque hactenus jugera, et respective falcastra, ac fossores conscribendi consvetudinem, in qua Contribuentes rem ipsam magis , quam calculorum sequelas spectantes acquiescunt, cum nova methodo, quae in basi sua novas haberet perplexitates, commutandam haud esse. Silvas et ahenaria pro ratione proventuum dicanda, neque apum alvearia exmittenda esse haec Regnicolaris Deputatio censet, ibi, ubi apum cultura non modicum fructum reddit; imo cum melior illorum conditio sit, qui benefioio lignationis vel arun-