Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
11 riar factarum praestationum intuitu statim cum exordio novi anni militaris novum currens Diarium inchoandum esse, cujus equidem prima positio remanentiam anni prioris indicans usque dum e concluso computu cognita esse, inserique possit r columna perceptionis tantisper vacuam habere debeat. ’ Quoad Cassam domesticam, ducendum Diarium, conveniat formidari sub Nro. 11-do adjacenti, quo circa ea pariter observentur, quae intuitu Diarii Cassae contributionalis jam praescripta sunt. f)e Libro Officii. §. 26. Ut Perceptor praeterea, quae Diario aggregatim continentur, specificam etiam de singulis Communitatibus, et quavis seu perceptionis, seu erogationis rubrica tam in parte, quam in toto cognitionem extemplo nanciscatur, peculiarem librum Officii habeat, quoad Cassam contributionalem secundum formular sub Nro III: — 1—5. quoad Domesticam vero sub Nro IV: — 1—G. subjacens adornandum. Quoad rubricas perceptionis libri Officii Cassae contributionalis. 27. In hoc Officii simul et liquidationis libro singulus contribuentium locorum , praeterea quaevis extraordinariae perceptionis rubrica separatam obtinet unam, vel plures pro circumstantiarum ratione paginas , quarum singula in duas partes dividitur, utpote in competentiam et praestationem. In latere competentiae ad rubricam A. inserendus est annus currens; ad B. restantia anni praeteriti, sicut illa manu Exactoris e tabella confrontational! libellis locorum inserta est; unde intelligitur: hanc tabellae confrontationali anni prioris prorsus cohaerere debere; ad C. obtingens pro anno currente, e tabella repartitionali desumendum, ad D. totalis competentiae summa. In latere vero praestationis: in rubrica sub E. exponendus est Articulus Diarii, ut si differentia inter librum pagensem, aut alia documenta, et librum Officii intercederet, combinatio cum Diario facilis sit; — subF. numeri sua serie decurrentes positionum libri Officii, et siquod documentum adsit, hujus quoque numerus in forma fractionis subjiciendus erit; — sub G. datum factae praestationis praenotabitur. Rubrica sub II. supererogato, siquod juxta tabellam confrontationalem anni praeteriti resultavit, inserendo deservit; unde fluit hane etiam summam supererogati tabellae confrontationali prorsus cohaerentem esse oportere. Ad rubricam sub I. solutiones parato aere, sub K. solutiones erga acceptationem commissariaticam titulo intertentionis militiae imputatae inserentur. Ut autem acceptatio haec in computibus summarie facta, concernentibus locis in delalcationem obtingentiae suae debite inscribi valeat, necesse erit, ut occassione singuli computus bimestralis per rationum Exactorem Extractus conficiatur, exhibens, quantum e quietatis per militiam naturalibus per hunc, iliumque locum praestitum sit; qui in Archivo Comitatus retinendus, Perceptoratui etiam sub lecta Notariali extradari debeat, ut hinc terminato semestrali computu, suas concernentibus locis acceptiones inscribere possit; eo suapte intellecto, quod si nonnullas quietantias per Commissar i um rejici contingeret, id ipsum Perceptor post r»