Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
10 De Diario §. 24. Diarium ad conservandam authendam omnes philyras speciali’filo connexas habeat, quod in pagina ultima Sigillo Comitatus authentico impresso subtus adhaereat; paginae ejusdem numeris insigniantur, harumque summa ad calcem vocibus per Notarium indicta ab eo una subscribatur. Forma Diarii quoad Cassam conti ibutionalem illa sit: quae sub Nro 1-nio advoluta est. In hujus rubrica littera A. designata numero fracto inscribatur pagina libri Oliicii et positio, sub quibus positio illa Diarii illuc translata est, eo modo, ut superior paginam, inferior positionem libri Oliicii denotet. In rubrica sub B, numero cursuali designetur series duntaxat positionum Diarii. Ad inediam rubricam sub C. primum remanentia Cassae, ex combinatione percepti, et erogati anni praecedentis resultans, inseratur, dein perceptionis, et erogationis positiones promiscue, ut in dies evenerint, eo observato, ut dies mensis accurate semper designetur. Rubrica sub 1). denotandis illis praestationibus inserviat, quae vel in parato aere, vel in acceptationibus Commissariaticis factae essent. — Posteriorum harum, velut in charta duntaxat subsistentium intuitu advertendum est, positiones in erogato pariter ac in percepto debere occurrere. In rubrica sub E. erogatio cujuscunque speciei vel in aere, vel in acceptationibus facta inseratur. Plures positiones, ex indole sua diversae, adeoque distinctas seu rubricas, seu personas, et loca concernentes, sub unum Diarii articulum non contrahantur. Si hac ratione pagina Diarii compleatur, laterisari debet, hoc est sum• mae perceptionis in unam, erogationis pariter in unam cogendae, et infra exscribendae, tumque in subsequam paginam transferendae sunt, eo scopo, ut reális cassae status quandoque cognosci possit. Ut hunc Perceptores menstrue minimum semel, ducto calculo, numeratione pecuniae facta, liisque inter se eollatis explorent, signaturam, quae species, et quantitatem pecuniarum in Cassa existentium exhibeat, conficiant, subscriptamque inter acta Officii reponant, eisdem injunctum eo scopo esto, quo irrepens forte error detegi facilius, corrigique possit; Remanendam Cassae in quietandis aut documentis quibuscunque solutionem legitimantibus consistere prorsus non posse, e praemissis suapte sequitur. §. 25. Ex eo, quod computus finales militares, quos Consumtio Militiae usque exeuntem annum praestita ingreditur, non statim cum fine anni militaris possint, sed tardius debeant celebrari; inteiea vero quantitas acceptandorum naturalium incognita sit, imo solutiones tam per Communitates, quam e Cassa Comitatus ad rationem obtingendae recens evoluti anni fieri assoleant, si Diarium cum libro Officii ultima anni die concluderetur, pronum est conjicere: remanendam tum resultantem, cum computu subin habendo, congruere nequire, cum tamen restandam in computu enatam, remanentia Cassae cum restantiis apud contribuentes exhaerentibns, in summam computata, exaequare ad amussim debeat; necessum itaque est: Diarium cum libro Officii suppletorie usque peractum compotum continuari; subintelligitur ad supplementale Diarium nonnisi illas perceptiones, et erogates esse inducendas, quae adhuc ad rationem competentiae anni immediate praeteriti factae essent: cunctarum vero ad rationem novae obdngen-