Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
9 In amplioribus Comitatibus in subsidium Perceptorum generalium cassarum, particulares Perceptores constitui scopus facilioris tributi incassationis deposcit. Necessitas habendi rationum exactoris perinde intelligitur; quia necesse est eo cum officio adesse quemquam in publico, qui calculos in repartitionibus faciendis, revidendis rationibus, assignandis erogationibus, instituendis compotibus ineat, suasque in rem praevie reflexiones depromat; quin, si muneri huic, momento suo perquam gravi, et inter praecipua referendo, in majoribus Comiratibus unus obeundo non sufficiat, e re est, ut in ejus adjumentum etiam Vice-Exactor constituatur. — Quoniam vero in functione et Perceptorali, et Exactorali multa, maturataque scriptione opus est, peculiarem his officiis scribam attribui convenit, si quandoque eidem vacarit, ad Canccllariae labores adhibendum. §. 21. Quod ad methodum, inodumque in tractando aerario observandum adtinet, sequentem praestitui congruum visum: Perceptor universim nihil pecuniarum percipiat, nihil eroget, nisi quod e determinatione Comitatus percipiendum, aut erogandum habet. Ordinaria Perceptio contributionis utramque Cassam respicientis per tabellam repartitionalem , et confrontationalem legitimetur, caeterarum quarumvis perceptionum intuitu speciales determinationes Comitatus exhibeantur; ut autem certo sciri queat, nullam ab his praetermissam esse, ad partes Notarii referatur, elenchum ducere, quo cunctae idgenus perceptiones adeurate indicentur, pro capiendo congruo usu quandoque exhibendum. Si quid obtingentiae Contribuentibus relaxetur. id tam ad perceptum, quam erogatum induci debere, quod vicem praestationis subit, facile colligitur. §. 22. Quod erogationes Cassae contributionalis attinet; hae potissimum fiunt, pecunias ad Cassam bellicam transponendo — Assignatarios solvend# — denique praestitorum militi naturalium acceptationem procurando; — pro his erogationibus faciendis Perceptor vel generalem a Comitatu, vel specialem etiam Commissionem accipit, ut adeo arbitrio ejus locus nunquam reliquus sit. Quantum ad legitimationem erogationum, siquidem percipientium quietantiae occasione computus cum militia iniri soliti (qualem quovis bimestri haberi et ipsius rei, et complanandarum etiam, si quae a contribuentibus contra militiam, vel vicissim proponerentur leviorum querelarum facilitas majorem in modum svadét) erga generalem computualem quietantiam resignari soleant, haec illarum vices debet obire; nihilominus specifica consignatio per rationum Exactorem adparanda est, quae exhibeat, quid a singulis locis naturalium praestitum, quid singulis acceptatum sit? ut hujus adminiculo subin Perceptor accepta e publico assignatione id ipsum in libro Oflicii, et libris pagensibus rite adnotare possit. §. 23. Erogationes e Cassa domestica, salariis et conventionibus exceptis, citra specialem publicani vel Supremi, aut Vice-Comitis Assignationem, et levantis apocham nullae omnino fiant. Quidquid Perceptor aeris, vel instar aeris accipit aut ministrat, primum quidem in diario suo , tum vero in libro Officii sedulo, et accurate inscribatur. Commissariaticum II. :l