Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
8 bibendus vid«retur, executores neutiqiiain a Perceptoribus pro arbitrio exmittantur, verum exhibita Vice-Coniiti restantium Communitatum et restandarum in singulis consignatione, hic causa cxecutionis ineundae congruas apud concernentem Judlium dispositiones faciat, qui novum quodvis aggravium, excessumque sollicite cavendo, effectum illarum procuret, desuperque ad Vice-Comitem referat. §. 18. Jam quod collectionem Tributi, immediate ad aerarium Comitatus faciendam concernit; universim defigatur, ut Judices, Incassatoresqu« Communitatum menstruas Contributionis ratas conformiter ad dispositionem §. 7-mo contentam triduo ante finem cujuslibet mensis ad concernentem Cassam inferre, ultima vero mensis die particularium Cassarum Perceptores, quidquid pecuniarum praesto habuerint, ad generalem Cassam administrare strictim teneantur. Siqua in Jurisdictione particulari Cassa non existente, Contributio directe ad Cassam generalem solvenda esset, pro ratione extensionis Comitatus plures dies pro facienda incassatione, cum speciali designatione, quaque die quae Comunitates adferre pecuniam debeant ? praestituantur. Cum evenire saepenumero soleat, ut in ratarum solutionibus a Contribuentibus Jam plus, jam minus pensitetur, ne per arbitrariam, ad hanc vel illam Cassam a particularibus Perceptoribus tribuendam destinationem, defectus in alterutra Cassa possit emergere, de eo providendum erit, ut Summae integram utriusque Cassae obtingentiam non aequantes, habita ad necessitates Cassarum, et localia adjuncta reflexione, quoad fieri potest , aequa proportione dividantur, ambaeque Cassae participes reddantur. 19. Tractando aerario securitatis non parum locus, plurimum personae, quarum fidei creditum est, tum vero modus, in tractando usurpatus, possunt conciliare. Respectu ad locum habito, necesse est, ut Cassa in Domo Comitatus et contra incendii, et contra expilationis pericula assiduo, et vigilanter custodiatur; nihil pecuniarum extra conclave oflicii percipiatur, adlatae vero confestim suo loco condantur, recludanturque. §. 20, Personae, quae procurationi Cassarum admoventur, requisitis praeditae dotibus sint, oportet; eligantur viri probitatis, parsimoniae, diligentiae, atque dexteritatis laude conspicui, ducendorum calculorum, obeundaeque rei aerariae periti, praeterea possessionati, aut secus ita valentes, ut in casum emersuri fortasse cujuscunque defectus, huic facile sarciendo sint. — l)e cujus facultatibus in securitatem Cassae deservituris satis ad publicam notitiam haud constaret, Cum exploratum multiplici usu habeatur, contraseraturam, contrasignationemque (Controlleriam) securitati aerario adserendae eximie inservire, bini in singulis Comitatibus deinceps creentur Perceptores, et titulo et salario pares; quorum alter Contributionalem Cassam, Domesticam alter creditam sibi habeat, ita ut simul alter alterius Contraagens esse, contraseraturam tenere, invicem invigt-» lare, atque omnia simul gerero, et adcurare teneatur. m* I ■ De se-cura Cassarum publicarum manipulatione. Perceptoris officio admoveri nequeat, nisi Cautionem omnino acceptabilem praestaret.