Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
butionalium sub inspectione Judicum operaturi por easdem constituantur: in quibus vero fieri id non posset, Judices simul Collectoris provinciam ultra etiam sibi mandatam habeant. §. 3. Quidquid in Communitatibus singuli in commune pensitant, vel praestant, id generatim qua sui parte sub publicam inspectionem recidit, vel publico Comitatus aerario, vel privato Communitatis cedit; ast diversa in his ratione, tractationi quoque diversam apposite praestitui normam necesse est. — Quantum equidem ad aerarium Comitatus adtinet: §. 4. Posteaquam, repartitione in publico facta, obtingentia utriusque Comitatus Cassae, contributionalis quippe, et domesticae, quoad singulas Possessiones Judicibus Nobilium, et per hos ipsis concernentibus Communitatibus extradata, simulque individuális inter contribuentes repartitio, juxta conscriptionem eandem, et stabilitam a Comitatu clavim instituta fuerint, iidem ipsi competentiam Communitatis in librum pagensem — individualem vero cujusvis contribuentis obtingendam libello ejus portionali Notarius inscribat. Quod vero Cassam Communitatis concernit privatam: §. 5. Si reditus communes vel nulli sint, vel ad tegendas communes necessitates non omnino sufficientes, quod desiderabitur, epeim contribuentium conflandum erit; ut symbolam quisque suam aequa ratione possit conferre, justa repartitione opus est; quae antequam fiat, praeliminaris cunctarum perceptionum, et erogationum designatio adparanda erit, eum in modum, ut et cunctae insequente anno faciendae erogationes, et cuncti reditus quoad incerti essent, probabili calculo eruendi, conspicui sint; quibus inter se collatis differentia summam repartitionis faciendae indicabit. Praeliminarum hanc designationem Notarius in concursu Judicis loci, primorumque adornet, et ad omnibus subsignatum Domino terrestri exhibeat, cui liberum erit veritatem cunctarum positionem explorare, eaque comperta, exhibitam Tabellam adprobare. ?— Quodsi Dominium terrestre in loco nullum esset, vel revisionem memoratam inire negligeret, id concernens Judex Nobilium supplere obligabitur. — Praeliniinari designatione adprobata, desideratam judicio ejus summam Notarius cum interventu Primorum secundum Clavim cohaerenter §. 4-to in Contributionis repartitione observatam, individuaiiter repartiatur, et singulorum libellis symbolam inscribat. §. G. Singulae Possessiones duos Libros, quos pagenses vocant, rite confectos habeant, quorum alter quasque solutiones, et praestationes pro aerario Comitatus, alter vero pro Cassa Communitatis factas in se contineant. Rationans, aut si is ignarus scripturae esset, Notarius, duo praeterea Diaria, peculiare quoad singulas Cassas ducat, in quotum tiltero omnes solutiones, et praestationes, in individuo ad Comitatus rationem factae, inaltero vero solitiones, et praestationes pro domestica Communitatis necessitate servientis inscribantur; — denique singuli contribuentes proprio quisque libro ut vocant, portionali provideantur, ita conformando, ut in parte una obtingentia cujusquo contributionalis, tumque omnes solutiones, praestationesve ad rationem ejusdem, Comitatui factae inscribantur, in parte vero altera simili modo obtingentia, inoxque solutiones, et praestationes in Communitatis necessitates destinatae adnotentur. §. 7. Ad providentiam Jurisdictionis pertinebit, pro ratione localium adjunctorum statis mensibus, vel alias, dum quippe contribuentibus de parato aere provisum esset, incassationem faciendam ordinare. Incassatio in domo Communitatis, vel si talis non existat, in domo Judicis, eodem et Notario, aut si Judex una Collector esset, contraseraturam tenente Jurato praesentibus instituatur; Sumina incassata ad cistam Contributioni destinatam recondatur, tumque per Incas- Commissariaticum. II 2