Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

6 t t sutorem, vel si scribere nesciat, per Notarium libro portionali contribuentis cum accurata diei, et solutae quantitatis designatione simulque Diario etiam contribu­­tionali pari ratione inscribatur. In quibus Possessionibus rationantes, et solv entes scripturae ignari, tes­seris uterentur, obtingentia cujuslibet contribuentis libro portionali inferenda, tesserae etiam inscindi poterit, pari in cista servandae; quod solutum fuerit, libel­lo et diario inseratur; praetereaque tessera rescindatur. Idem prorsus tenendum, si incassatio pro Communitatis necessitatibus fiat, nisi quod pecuniae ad propriam cistam ponendae, adnotatio vero in distincta par­te libri portionalis, distinctoque diario facienda sit. * §. 8. Ad parem intuitu quarumlibet praestationum seu in naturalibus, seu praejuncturis, vecturis, operisve factarum habendam evidentiam, pro quavis sep­timana dies praestituatur, qua singuli, qui superioritatis jussu quidquam praesti­terint, in domo Communitatis, vel Judicis adsint, et factas ab se praestationes praesentibus Judici, Notario, et Juratis insinuare teneantur; veritate expositionis comperta, Notarius praestationem prout ad rationem Comitatus, vel Communita­tis facta fuerit, distincte, et cum specifica circumstantiarum designatione tam in libello portionali, quam in diario, quo nimirum pro ratione indolis prastatio re­ferenda est, adnotet; universim invigilent primores, ne quid a contribuentibus praestetur, quin id suo modo et Diario, et portionali libello inscriptum sit; quod­­si non culpa contribuentium praetermittatur, onus bonificandarum idgenus prae­stationum Judicem, Notariumque maneat §. 9. Prout perceptarum pecuniarum diversa destinatio est, ita ad diver­sas cistas recludantur. Si tamen minor influentium pecuniarum quantitas duas ci­stas haud requirat, possunt in una etiam accomode divisa ita servari, ut nihilo­minus semper discretae sint; pecunias confundere, vel invicem mutuare sub gra­vissimo responsionis, et refussionis onere Judicem, Notarium, et Incassatorem mansuro, cautum esto. — Cistae cassales duabus seris occludendae, quarum cla­vim alteram Collector, alteram Judex, vel si hie una Collector erit, Juratus, ho­mo probatae fidei, cum obligatione tenendae contraseraturae designandus ha­beat, in domo Communitatis, vel hae non existente apud Judicem custodi­antur. §■ 10. Incassatae pecuniae contributionales menstrue praestituto ad id die Cassae Comitatus inferantur; — hoc scopo pecuniae e cista coram Judice, et Notario per Collectorem excipiantur, numerentur, tmnque consignatio adpare­­tur per Judicem, et Notarium subscribenda, quae et summam, et speciem pe­cuniae exhibeat. — Mox duo e Primoribus quorum alter, si scribere nesciant, Notarius sit, ad Comitatus Perceptorem deputentur, accepto secum libro pagen­­si pecunias cum consignatione administraturi. — Perceptor numeratione coram facta, si summam cum consignatione congruere deprehenderit, eandem exhiben­do sibi libro pagensi, et arabico numero, et litteris cum indicatione qui, et quan­do attulerint? inscribet, hoc ipsum vicissim Deputatorum alteruter in diario Per­ceptoris, vel huic destinationi unice inservituro libro, quem vocant Contraquietan­­tiali designabit. — Contra si Perceptor differentiam inter summam pecuniarum, et Consignationis detexerit, errore fortasse calculi duntaxat subversante, hunc Deputatis commonstrabit, consignationem emandabit, idque fecisse se in eadem perhibebit; sin defectum observaverit, pecunias quidem coram duobus Testibus, pro re nata etiam e localibus, honestae utique conditionis incolis adhibendis, re­numerandas recipiet, realemque earum Summam libro pagensi, ast simul defe­ctum specifice consignationi inscribet, inoxque Processualem Judlium edocebit, investigatione in {em eoufestim facta congrue provisurum.

Next

/
Thumbnails
Contents