Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

4 Ad Partis II. §-phum 2-tnn, quo Cautio Perceptoris in duplo Salarii ejusdem defigitur, praesens Regnicolaris Dcputatio hanc determinandae Cautionis mensuram, iu omnes utique casus nequaquam suffecturam, minus necessariam reputans, autumat, tutius seu Cautionis, seu fidejussionis, quae necessaria sit, quantitatem providoJurisdictionnm arbitrio pro adjunctorum ratione decernendam .relinqui. Ad §-phum 7-um; Assignationum e Cassa domestica faciendarum intuitu, Dcpu­tatio isthaec Regnicolaris discrepante sensu Articulum suis motivis vestitum proponit. Ea demum , quae ad coordinandam Cassam Domesticam faciunt, Regnicolaris istliaec Dcputatio enucleatius proponenda, cumprimis intuitu onerum eam ferientium nor­mam ita praestituendam esse retur, ut assidua Jurisdictionum adeuratione, et vigilantia facile quiqui abusus vel antevertantur, vel coerceantur, igitur et praeliminarem eroga­tionum designationem rite instituendam, et praecipue quoad Diurna, Rraejuncturas Ma­­gistratualibus Officio fungentibus competentes, aedilem materiam e publico procuratam, operas denique, et vecturas gratuitas diserte ea praecipienda esse, quibus observatis confidere liceat, non Cassae domesticae dispendium, non praegravium tributariae plebis esse emersurum. Hunc itaque in modum adornatum ab se Opus, Regnicolaris Deputatio isthic exhibet: P r o j e c t ii m» De faciliore methodo incassandae Contributionis, et securiore Cassarum publicarum manipulatione, coordinatione item Cassae domesticae. D A * ID tf a» De faciliore methodo incassandae Contributionis. * Ad propositum scopum certius obtinendum, quoniam ambigi neqneat, neglectam in locorum Communitatibus rei tributariae coordinationem illi magnopere obfu­­turain , primum quidem hanc sequente modo institui pernecessarium visunt: §. 1. In multiplicitate et rerum, et quaestionum recte servando ordini scriptura ut eximium, ac pene necessarium adminiculum inservit, si nimirum quidquid perceptum, erogatum, aut praestitutum, nomine Communitatis, vel a singulis ejus individuis fuerit, sedulo in chartam, ac debite conjiciatur; itaque in qnaque Possessione, ubi per vires Communitatis licet, Notarius constituatur, cujus partium sit, necessariam e ratione publicae rei scripturam modo sibi prae­signato peragere. Parvae Possessiones, viribus adeo tenuibus, ut singulae peculia­ri Notario ab se conducendo gravari non possint, vel vicinae Communitati jungan­tur, vel plures earum pro localium adjunctorum situ, per Comitatum oportune sociatae, communem sibi Notarium conducere teneantur. §. 2. Cum in amplioribus Communitatibus, et colligendis tractandisque pecuniis contributionalibus, et explendo Judicis muneri Unrmi individuum vix, ac ne vix quidem possit sufficere, idque perinde intelligatur, si inspecturo Judi­ce alter procurandae Cassae destinetur, majorem sane et ordini certitudinem, et tractationi securitatem conciliatum iri Jurisdictiones provideant oportet, ut, ubi­cunque fieri in Communitatibus potest, peculiares Collectores pecuniarum contri-

Next

/
Thumbnails
Contents