Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
2. Projectum
Nemini dubium videri potest, scopum, qui in coordinanda rc Comitatuum aeraria propositus est, quippe: ut Aes tributarium omne in securitatem adseratur, ipsum vero onus in dispertienda aequabilitate leniatur, obtentum neutiquam iri, quoad in ipsis locorum Communitatibus nulla colligendi tributi certa appositaque norma observata, quod collectum est, tractatum praepostere, vel erogatum dispendiose, vel demum neglectae rationes fuerint, itaque Deputatio haec Regnicolaris necessarium prorsus esse existimat: rem tributariam in ipsis perinde locorum communitatibus tamquam fundamento ita coordinari, ut, quod altius post educendum sit opus, eidem tuto jam , firmiterque inniatur. Plura equidem, quae huc faciunt, in primaevae Deputationis Qpere, sed sparsim modo et velut ex incidenti memorata, occurrunt; praesens Regnicolaris Deputatio contra, ne quid in re tam gravi desideraretur, negotium hoc ex professo tractandum sibi, atque prius etiam , quam de re Comitatuum aeraria ageret expediendum , quaeque eo pertinere videbantur, complexe suo in Operato praemittenda esse censuit. Atque de ipso illo opere in universum ita arbitratur: quae in eodem contineantur regulae aut inviationes, ex intime penetrata rei aerariae, qualis in Comitatibus esse debet, indole haustas , sic sane comparatas esse, ut, si suis numeris absolutam Aerarii procurationem ubique induci , inque perennem usum venire intersit, pleraeque illae non probari non posse videantur. Itaque has praesens Regnicolaris Deputatio suas aeque faciendo, in quibusdam nihilominus a primaevae Regnicolaris Deputationis opinatione discedens, nonnulla explicatius, pressius quaedam, atque pro nexus ratione loco magis commodo proponi, deinde alia magis circumscribi non utile tantum esse, sed necessarium etiam duxit. Signatim ad §-phum Operati 4-um quo Judicum pagensium ad trienne duratura electio idque simul proponitur, ut terrestris Dominus candidationem Judici Nobilium communicare praevie debeat; praesens Regnicolaris Deputatio verita, ne idgenus provisione, quam in abusum vertere facile, Dominia terrestria, vel absoluto Judicufn Nobilium arbitrio subjiciantur, vel enata inter Dominium terrestre, et Judlium controversia interea, dum haec decidatur, in ipsis possessionibus Judice destitutis confusio , et perplexitas oriantur , vinculumque illud , quod inter Dominium terrestre , et Subditos intercedit, quoquo modo laxetur, in electione Judicum, defigendaque duratione officii eorundem porro quoque sancitam in Urbario provisionem retinendam existimat. Ad §-phum G-um qui habet: ut dicalis Conscriptio mensibus Novembri , et Decembri peragatur „ annusque militaris cum solari deinceps idem sit , praesens Regnicolaris Deputatio, quae certum habet: in multis Regni partibus ob locorum , tempe^tatisque asperitatem, dictis mensibus institui dicalem Conscriptionem vix, ac ne vix quidem posse, nec ambigit: Statum Militarem vigenti usui libentius inhaesurum, cum ipsa demum argumenta ad civilem Annum in publica administratione adoptandum, per primaevam Regnicolarem Deputationem adducta, si ad locorum adjuncta reflectatur, pro diversitate adplicationis, multum diversa vi polleant, respectu modi, quo tempus computandum sit, deinceps etiam vigenti adusque usui immanendum esse censet. Ad §-phum 10-um, quo Generali Perceptori, Vice-Perceptor, contraseraturam habens f adjungendus proponitur •> quum quibusdam in Comitatibus reapse duo (Jeneralcs Perceptores sint aequali ratione, in aliis penes Generalem Perceptorem \ ice-Perceptor cum minore salario Cassam domesticam majoribus sane fatigiis procurans existat, ad uniformitatem eatenus inducendam Deputation! huic Regnicolari id , quod etiam ad faci-itatem laborum, et Cassarum securitatem majorem in modum collaturum est, stabiliendum potius videtur, nimirum : ut duo ubivis Perceptores, et titulo et salario pares constituantur, quorum’alteri Contributionalis, domestica Cassa alteri ita concredatur, ut simul alter alterius Contraagens esse, omniaque simul adeurare teneantur.