Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

2. Projectum

4 Ad Partis II» §-pbum 2-liin, quo (nutio Perceptoris in duplo Salarii bjuadvm defigitur, praesens Regnicolaris Deputatio lianc determinandae Cautionis mensurum, in omnes utique casus nequaquam suffecturam, minus necessariam reputans, autumat, tutius seu Cautionis, seu fidejussionis, quae necessaria sit, quantitatem provido Jurisdictionnut arbitrio pro adjunctorum ratione decernendam relinqui. Ad §-phum 7-um; Assignationum e Cassa domestica faciendarum intuitu, Depu­tatio istliaec Regnicolaris discrepante sensu Articulum suis motivis vestitum proponit. Ea demum , quae ad coordinandam Cassam Domesticam faciunt, Regnicolaris istliaec Deputatio enucleatius proponenda, cumprimis intuitu onerum eam ferientium nor­mam ita praestituendam esse retur, ut assidua Jurisdictionum adeuratione, et vigilantia facile quiqtii abusus vel antevertantur, vel coerceantur, igitur et praeliniinarcm eroga­tionum designationem rite instituendam, et praecipue quoad Diurna, Praejuncturas !Ma­­gistratualibus Officio fungentibus competentes, aedilem materiam e publico procuratam, operas denique, et vecturas gratuitas diserte ea praecipienda esse, quibus observatis confidere liceat, non Cassae domesticae dispendium, non praegravium tributariae plebis esse emersurum. Hunc itaque in niodum adornatum ab se Opus, Regnicolaris Deputatio isifiic exhibet: Project u in* De faciliore methotlo incassandae Contributionis , et securiore Cassarum publicarum manipulatione, coordinatione item Cassae domesticae* C A * '0 ü‘ a, De faciliore methodo incassandae Contributionis. Ad propositum scopum certius obtinendum, quoniam ambigi nequeat, neglectam in locorum Communitatibus rei tributariae coordinationem illi magnopere obiu­­turam , primum quidem hanc sequente modo institui pernecessarium visum : §. 1. In multiplicitate et rerum, et quaestionum recte servando ordini scriptura ut eximium, ac pene necessarium adminiculum inservit, si nimirum quidquid perceptum , erogatum, aut praestitutum, nomine Communitatis, vel a singulis ejus individuis fuerit, sedulo in chartam, ac debite conjiciatur; itaque in qnaque Possessione, ubi per vires Communitatis licet, Notarius constituatur, cujus partium sit, necessariam e ratione publicae rei scripturam modo sibi prae­signato peragere. Parvae Possessiones, viribus adeo tenuibus, ut singulae peculia­ri Nolario ab se conducendo gravari non possint, vel vicinae Coininunitafi jungan­tur, vel plures carum pro localium adjunctorum situ, per Comitatum oportune socialae, communem sibi Notarium conducere teneantur. §. 2. Cum in amplioribus Communitatibus, et colligendis tractandisque pecuniis contribtitionalibus, et explendo Judicis muneri untim individuum vix, ac ne vix quidem possit sufficere, idque perinde intelligatur, si inspecturo Judi­ce alter procurandae Cassae destinetur, majorem sane et ordini certitudinem, et tractationi securitatem conciliatum iri Jurisdictiones provideant oportet, ut, ubi­cunque fieri in Communitatibus potest, peculiares Collectores pecuniarum conti i-

Next

/
Thumbnails
Contents