Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

In Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum, sub pro­­xime praeteritis anni 1827. Comitiis perlato Articulo 15. in cujus sequelam iSub-Deputatio liaec sui exmissioncm obtinuit, id constitutum habetur: ut iis etiam, quae annis 1807. et I877 hoc in merito elaborata- sunt, Relatione item per Reputationem Regnicolarem super Bander iis in sequelam Articuli4.1808.^r«e­­sfita, in subsidium vocatis, ulterior provisio eatenus proponatur, qualiter Perso­nalis Kobilium Insu rectio, et respect ica fíander ia necessariis adminiculis instru­cta, provisa, et ad casum necessitatis in sensu Legum parata reddi queant; me­morato autem Articulo 4. 1808. exmissae Rcgnicolari Deputalioni injunctum fuerat, ut objectum Banderiorum in spiritu Articuli 8. 1715. exigendorum ex Legum Codice, Actis publicis, et credibilibus Historiarum monumentis evolvendo, tam eos, quos huic obligationi in sensu praediati Articuli, subjectos inveniret, denominet, quam proportionem eatenus, et modum proponat, atque opinionem depromat, qualiter decimam habentes ex mente Legum relate ad Defensionem Re­gni a Decimis tractandi veniant. In tam gravi, et omni sub respectu nimis salebrosa Materia, quam hucdum ex numerosis quamvis magna eruditione conspicuis, et viris in Pa­triae rebus versatissimis nominatae Excelsae Ilegnicolares Deputationes ad ple­nam satisfactionem Comitiorum enucleare et exhaurire nequiverant, ea, quae Legibus his ultro desiderantur, praestare, momentosissima profecto huicSub- Deputationi obtigit provincia, quae quidem post tentamina adeo eminentium Virorum de feliciore operis sui successu exigua tenetur spe; eoque unice eri­gitur, futurum certissime sapientissimis praesentis Excelsae Deputations Re­­gnicolaris consiliis, ut remansi in opere suo hiatus suppleantur. Ne interim Sub-Deputatio praescripto harum ipsarum Legum definitae exmissioni suae ulla in parte deesset, imprimis Perlustrationem omnium illo­rum sat voluminosorum Actorum, quae sibi ex Archivis Excelsi Dirigentis Di­­casterii, et Regnicolari, Museo item Nationali, et Bibliotheca ilungarica hoc line exhibita fuere, suscepit; ast, in bis plerumque congestas privatorum, ft saepe ab invicem discrepantes opiniones exhibentibus manuscriptis desiderata 1 •

Next

/
Thumbnails
Contents