Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

4 illa data quae Systhemati defensionis Begni, ac in specie Banderiorum, atque Decimarum spissis alioquin antiquitatis tenebris involuto, sufficiens lumen affunderent, prorsus non repcrit; atque ideo ut in ipso opere quo securiori procedi possit calle, D. Canonico Joanni Frimin Operis Kovachichiani, cui Titulus: Defensio Patriae Deductione status Ex ereit u at ion is in Hungária illu­strata a Legibus; — D. vero Antonio Kajdatsy e Codice Legum de obligati­one Insureclionis, Banderiorum eductionis, ac de Decimis sub eodem obtutu sonantium chronologicus Extractus conliciendus , prout et eidem Deductio mo­dum Defensionis Begni oliin. et nunc subsistentem e Legibus aevi correspon­­dentis Historia illustratum exhibens elaboranda, — porro D. Begni Croatiae Deputato Stephano Osegovich Deductio originis, ac praevigentis usus Banderi­orum Croaticorum: — demum D. B. Sigismundo de Peren compilandus extra­ctus Actorum per Begnicolarcs Deputationes annorum 1807, et 1808 exhibito­rum assignatus est; quibus subin per respectivos DD, Condeputatos praesen­tatis procedendum erat, ad combinationem Deputationalium, et Diactalium Elaboratorum, cum Historiarum Credibilibus monumentis instituendam, at­que sic horum omnium applicationem, et collationem ad ea, quae de re Mili­tari in Legibus constituta cernuntur, intendebat Sub-Deputatio elueubrationem sibi commissorum provehere; hanc interim suis, iisque summis difficultatibus non carere, praeter ipsam rei vetustatem multifariis Begni vicissitudinibus ma­gis adhuc obscuratam, ac persaepe variantes eruditorum etiam res Hungáriáé perscrutantium editas super his lucubi'ationes, diversas item nostris praepri­­mis temporibus typo vulgatas, super Patriis Institutionibus devias commenta­tiones vel id satis manifestat, quod quamvis objectum hoc in Begni Comitiis inde ab anno 1715. saepius in pertractationem venisset, studia interim Iiegni Statuum, hanc in rem direCta hucdum consummari non potuerint. Gravis admodum objecti hujus pertractatio ex multiplicibus, iliisque summi momenti considerationibus, epias idem insuis praesertim sequelis re­cipit, longiorem evolventium semet quaestionum requirebat discussionem: di­versi namque tam politici, quam legales, qui se offerebant obtutus, jam in unam, mox in aliam partem ducebant Sententias ; quidve in his consilii arri­piendum, et quid pro ratione moderni aevi, ac circumstantiis Begni accomode statuendum expediat? decernere, prolecto nimis arduum erat. * Oportunissimum autem, quin summe necessarium rata est Sub-Depu­­tatio, eam operi suo normam praestituere, ut antequam super commissis opi­nionem depromeret, systhematis defensionis Begni cum suis, quas subivit, mutationibus, e Legibus correspondentis aevi historia illustrata, et in suas E- pochas dispertita deductio praemittatur, huicque subnectantur Corollaria quo­ad quamlibet speciem defensionis, — ut praehabita tali adumbratione, Car­do motae quaestionis, ac situs totius materiae, de qua disserendum, et agen­dum erit, magis elucescat. Prius attamen, quam Sub-Deputatio eam ordiretur, censebat e re futurum, illa, quae Deputationes Begnicolarcs annorum 1807. et 1808. hanc in rem jam praestiterunt, et quod Anno 1811. Comitialiter eia-

Next

/
Thumbnails
Contents