Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

non sine fundamento potest sustineri, Nobilitatem Hungaram zelo et amore in rem publicam accensam, necessitate poscente omnia pro viribus suis Regi, et Regno prompte praestitisse Sacrificia, — hocque ipsum Art. 6:1351. firma­­re videtur, cujus tenore ideo Nona per Jobbagyones Dominis suis praestanda decernitur, ut per id honor Regis augeatur, et ipsi Regnicolae fidelius possint Regi famulari; — et jam Turótzius plures refert, qui annis 1348.1349. et 1350. cum Banderiis suis Exercitum Regis extra Regnum quoque comitati sunt, quod quidem ex conclusione confirmationis Decreti Andreáé per Ludovicum l-mum 15-51. factae uberius inclarescit, — sed id una etiam apparet, insigne hoc fide­litatis Specimen ex peculiari erga Regem adhaesione, non stricta obligatione exhibuisse. Postquam Articulo 3-tio 1222. statutum fuisset, ne de Praediis servi­entium , et populis Ecclesiarum ullae fiant collectae, prima lucri Camerae oc­currit mentio Anno 1342. a portis, per quas currus intrare possunt, ratione Cambii Denariorum Camerae impositi, exceptis ab hac solutione jam eotum Servis, et Conditionariis quorumlibet Dominorum; — eodem titulo Anno 1351. Art. 4-to solutio ab integro Fundo Curiae in tribus grossis stabilitur, sub iis­dem exemptionibus. — Anno 1405. Articulo 10. Cives Civitatum quarumlibet non obstantibus eorum libertatibus ad contribuendum stringuntur — ex Arti­culo autem 2: I4II. quo Jobbagyonibus a majori Porta 30. a minori, seu me­dia 15. Denariorum Dica imponitur, apparet, quod praecitati Articuli 4.1351. expressio illa ab integro Fundo Curiae Sessionem Jobbagyonalem denotet, Ar­­^zculo autem 3-tio exemptione servitorum Dominorum ultro stabilita Articulo 4: 141 Í. restantiae lucri Camerae per V. Comites non autem auctoritate Exacto­rum Regiorum incassandae disponuntur. Quod Decimae tardius Clero addictae a tempore coronationis S. Ste­phani Anno 1001. usque Annum 1038. quo Leges ejusdem Strigonii publicatae fuisssent, Proventus Aerarii Regii effecerint., unde etiam Regiae appellatae sunt, Scriptores perhibent. Has tamen jam S. Stephanus Libro 2-do Cap. 52. Eccle­siae addixerat, quamvis ex Donatione Arbensi Ecclesiae in Dalmatia An. 1111. elargita, ac per Lucium reproducta, appareat, Reges partem aliquam Decima­rum pro se reservasse. — Nihil interim Epocha hac in Legibus de obligatio­ne Cleri ratione Decimarum ad Defensionem Regni concurrendi occurrit; tam­etsi in Art. Annri222. in quibus de obligatione militandi Nobilitatis, et alio­rum Castrensium Constitutiones fiunt, etiam de Decimis, pecunia non redi­mendis tractetur; — ita neque de Banderiis Praelatorum sive hoc, sive titu­lo Possessoriorum quidquam constituitur, nec obstant fundationales Literae S. Stephani Anno 1035. Monasterio ad radicem montis Ferrei elargitae, ac per Bardosy etiam productae; tenor enim privilegii hujus disertis exprimit verbis, 200 liberos milites ad casum oriturae in religione seditionis tantummodo pro defensione Monasterii destinatos fuisse. Ilis paucis absolvuntnr Institutiones de Regni Defensione ex prima Epo­cha ad nos transmissae, quibus tamen, si rerum Hungáriáé scriptoribus Pray,

Next

/
Thumbnails
Contents