Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 4

49 vis Mense exhibebunt, venustiora porro exemplaria simul consuta, in publicis tentaminibus, Auditoribus lidenda exhibebunt. Siquidem Tachygraphiam tamquam artem utilem, non tamen in necessariis nume­­ranriam, Deputatio isthaec privatae diligentiae committendam autumet, §-jdius de illa dispo­nens pro cessante haberi poterit. §. 93. Multiplici docemur experientia nil tam cito dilabi e memoria atque Arithmeticam, si regulae non sint recte intellectae, etsi earundem usus non frequenti exercitatione ad perfectionem deductus. Qiiamobreni cum disci* pulis ea quae hucduin didicerunt repetantur, et Institutio Arithmetica uberior, ad eos praecipue extendatur usus, qui ad gerenda oeCónümica in Civitatibus aut. Dynastiis Oflicia adspirantibus, primi sunt. §. 91. in Grammaticis, linguae latinae certi erant positi limites, tota quippe restringebatur ad consequendam verborum Copiam, puram elocutionem, rectumque loquendi modum; ipsa vero linguae vis et indoles, totaque solutae atque ligatae Eloquentiae ratio Gymnasiis fuit reservata. §. 9."». Qua quidem in re illud sedulo prae oculis erit habendum, cum A- dolescentes e Scholis grammaticis ad limina Eloquentiae traducuntur, nec aeta­tem nec ingenium illorum, satis maturam aut excultam esse earum rerum, quas solidae Eloquentiae ratio postulat; non tamen idcirco putandum Juventu­tem ad utrisque convenientes et aptos in utroque Eloquentiae gene re gradus, perduci haud posse. §. 90. In Eloquentiae solutae Studio ea quae ad Aestheticam pertinent secernenda, sutiiiique ad locum remittenda sunt; tradenda nihilominus erunt Praecepta quibusvis de rebus apposite et copiose disserendi, orationesque iis de rebus componendi, quae futuris vitae civilis usibus maxime sint adeomodae. Testatur enim experientia Adolescentes e Scholis Humanitatis' egressos, saepe nullum eorum quae didicerunt usum, propter nimiam inter consuetas in Scholis exercitationes et quotidianae vitae negotia dissimilitudinem, fácere posse. §. 97. Institutio iu arte Poetica inter ordinarias in Gymnasiis locum dehinc obtinebit pnqiterea, quod ex eadem, amplissima iu omnem universe Eloquen­tiam rectamque enunciatioiiém redundent emolumenta. §. 98. Limes attamen in his tenendus ne in Jus et Officium Regiarum Academiaruiu involetur, in quibus demum prima educandis viris eruditis jaciun­­tur fundamenta, Gymnasiis eo in propositis permanente, ut Tyrones suos aptio­res reddant, ad pleniorem in disciplinis sublimioribus Institutionem in Scholis altioribus accipiendam. 13 »

Next

/
Thumbnails
Contents