Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 4
;>o §. í)í). Ur Tyrones stylmn hucdmu sibi comparatum magis perficiant, excolantque, adhibenda erit diligenter opera, quo ea quae in linguae latinae institutione jam modo proposita fuerint, eorum mentibus altius infigantur et ad pleniorem perfectionem perducantur. §. 100. Cum Stylus frequenti Authoiuin lectione non excolatur si multa, sed si lectu digna diligenter notata retentaque sint, necessarium est visum, ut Chrestomathia celebriora Aniliorum probatorum loca complectens Juvenibus tradatur, in qua quidem Praeceptori cum lectione festinandum non erit, sed omnis potius adhibenda cura, ne quid stylo formando negligatur. Ut autem Alumni literarum Humaniorum diligentiores, quales erunt multi sub industrioso Praeceptore, oportunitatem habeant eorum opera integra cognoscendi, quorum selectas partes jam in Chrestomathia delibarunt , Gymnasia omnia Authoribus Classicis erunt instruenda, qua quidem ratione id etiam efficietur, ut cum eorum notitia sensu etiam pulchri seu bonus gustus latius propagetur. §. 101. Porro ad melius intelligendos aut bores plenioremque linguae notitiam, antiquitates graecae et romanae, quae ipsam etiam Mythologiam complectuntur, utroque Gymnasii anno diligenter erunt explanandae, tenientque Archeológiáé nomine. §. 102. Quaenam ex institutione Logicae redundet utilitas, quisque facile perspiciet, si consideravit in decursu Gymnasii ejusmodi oportere tractari studia, quae rectum omnino rationis deposcunt usum. Igitur statim principio proponenda erit Logica quaedam, tamquam in Kethoricam introductio sic adornanda, ut ejusdem ope Jut enes ad cogitata sua recte ordinanda praeparentur, reliqua autem cum ipsa Rhetorica ut ordo feret, pertractentur. Quae porro de modo breviora themata concinnandi, argumenta compositionum perquirendi, et exercitiis stylum formandi praescribuntur, magistris ipsis utique haec dociis relinqui tute possunt, alioquih haud digni, qui scholis his praelii iantur. In lingua graeca sita sunt quidem ipsa cunabula omnis verae et solidae Eruditionis limatissimique gustus ac svavitatis , quare optatissimum esset, ut divinum pene hoe idioma, nullus nostratium ignoret. Fatendum tamen est, in concursu tot aliarum summe necessariarum disciplinarum, ac linguae cumprimis patriae dilatandae necessitate, vix quidpiam ttynporis scholis Gymnasiorum suppetere, quod linguae graecae cum fructu impendi possit, et ideo illa instar studii extraordinarii ad Academias et regiam Scientiarum Universitatem remissa fuit. At quia complura e lingua graeea per omnes late disciplinas diffusa, latinitati arcte jam adeo innexa sunt, ut sine iis Poetae praesertim Classici Jatini intelligi prorsus non possint, cumque hellenismi, arrhaismi, aliique Graecis proprii loquendi modi in Syntaxi latina ceteroquin doceri debeant, ipsa etiam rudimenta linguae graecae huic adeoinode implectentur ita, ut Juvenes ad stadium hoc ex asse in nltiorihus tractandum, debite praeparati accedere possint. Ilaec igitur erit §-phi praesentis rrmnciatio