Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 3

i I solida quaepiam iu Juv emutem redundet utilitas, non jejuna eventuum, nominum, da­­toriimquc chronologicorum recensione absolvatur, resque unice sit memoriae, oportet; at dum causas eventuum poscit, liosque ex illis longius saepe remotis deducit, vitae ma­gistram se constituat est necessc, quae intucnti speculum objicit, in quo virtuti, etsi aliquando praemium non tamen posteritatis applausum; sceleri vero nunquam, nemesim defuisse conspiciat; inde mensurus quae sibi sectanda, quae v itanda sint exempla. Verum maturiore haec aliquantum indigent Judicio, quam quod apud hanc aetatem aut perquiri aut inveniri valeat. Proin, etsi pueris in scholis vernaculis elementa aliqua proponi de­buerint, ne ex illis discedentes omni plane historica cognitione destituantur, Historia ta­men Patriae e schoiis Grammaticis opinione hujus Deputatioms resecta, proin et constitu­tio respectivi §-phi ex missa est. §. 03. Ad Geographiam quod adtinet, perspicuum est, hunc esse eidem finem praestitutum, ut adolescentes Regionis quam in examen vocant, plenam adipiscantur cognitionem. Quare ne Institutio ejusdem :i proposito aberret scopo, in mentem identidem venire debere, in scholis bis erudiri Cives Hun­­garos, Patriae cumprimis et Regionum confinium Juribus vel maxime austria­­cis subjectarum cognitione esse imbuendos. Tradent itaque magistri geogra­phiam lingua hungarica, et dum in descriptione patrii sol i pervenerint ad locum eventu quopiam claro aut funesto notatum, brevem hujus narrationem adjicient; curabunt attamen delectum vel maxime eorum facere, quibus adolescentes in­flammentur ad servandam Principi fidem, ad amorem et obsequium Patriae, aliasque bono civ e dignas v irtutes. Triennio quo Grammaticae Cursus terminari in ulterioribus dicitur, substituen­dum erit Quadriennium, nam perbene observat nova ratio educationis, tantum tempo­ris spatium non esse praeter modum facile perspecturum qui animum adverterit, ad aeta­tem et vires adulescentum ad scholas confluentium dispares variamque Industriam; expen­­deritque praeterea Linguarum in Hungária vigentium, atque ideo non parvam in commu­ni Institutione remoram facientium diversitatem, disciplinarum item veram illam quidem sed necessariam disparitatem, aliasque Scholarum occupationes et exercitia, quae omnia id efficient, ut non tam cursim quam pedetentim procedatur, et maturitas longiori non­nihil tempore, maioreque labore comparetur.“ — At e converso, licet nova haec ratio educationis Classem Grammatices infimam seu ita dictam elementarem, dudum e Scholis latinis profligatam, apposita sane rerum conversione iisdem iterum adjuqgat, atque hoc ex obtutu aditum, ad eas jam transacto nono aetatis anno patefaciat; verum cum aetas adolescentis studiis ei propositis debeat esse suppar atque consona, neque pueros Scholis Grammaticis oporteat mandari prius, quam stadio quod decurrere instituunt, omni postea ejusdem progressui pares validique censeri possint, dispositioni primitivae ne quis ante decimum aetatis annum e Ludis vernaculis transire ad Scholas latinas permittatur porro inhaerendum censuit Deputatio. Atque bis praemissis, sonabit: §. 64. Reliqua Studiorum Argumenta in sequentibus singulatim expli­cabuntur et in Magistrorum Instructionibus enucleatius declarabuntur, quibus omnibus rite pertractandis Quadriennium constituitur, quo evoluto Grammati­cae Cursus terminatur, ita ut discipuli legitimis instructi Testimoniis, vel ad suos remittantur, vel ad Gymnasia humanioribus literis destinata traducantur. — Quemadmodum autem non omnibus natura aequa lance dona sua distribuit,

Next

/
Thumbnails
Contents