Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 3

12 srd animi fac ul lales apud alios ritius, serius apud alios sese explicant; ita in admittendis ad Scholas discipulis, aetas quidem apud omnes aequaliter ad punctum definita spectari non debet, cavendum tarnen, ne quis ante deci­mum annum e Ludis vernaculis transire ad latinas permittatur, Directoribus at­tamen tributa facultate, singiliativis rarioribus in Casibus, unius alteriusve Mensis veniam largiendi. §. GŐ. Quod Institutionum tempus adtinet, binae ante, totidem post meridiem ea tamen lege adsignantur horae, ut Juventus quadrante prius con­veniat, recenseatur, et cetera his affinia intra hoc tempus sic absolvantur, ut quaternis institutionum horis, nihil detrahatur. Cuncta reliqua studia quae hic nomine' extraordinariorum veniunt, ci iis tantum essent horis subcisivis proponenda, qui emenso Grammaticae Curriculo Scholis valedicunt, fundamento generalis normativae Constitutionis, quod sortem adulescentum copia et di­versitate disciplinarum pressorum omnimode sublevare necessum sit, praetermittenda erunt. Lt tamen iis etiam ad mentem Deputations anni 1791. prospiciatur, qui e Scholis Grammaticis ad aliud vitae genus penitus secedunt, distincta aperietur palaestra, in qua sublimiorem Culturam refugientibus, idiomate tantum vernaculo plura talia proponantur, quae in quotidianae vitae humanae reique familiaris usus necessaria, aut utilia adminus sunt. Sed haec ne magno admodum Fundi studiorum impendio suscipiantur, iis etiam adpromptabuntur, qui absolutis Humanitatis Classibus Studia derelinquunt.; et ad loca Archi-Gymnasiorum aut pauca Gymnasia majora restringenda erunt, nisi forte opulen­tiores quaedam Civitates aut Communitates suintu proprio Instituta hujusmodi in me­dium sui invecta cuperent. Caput II. De Norma Studiorum in Scholis Grammaticis Anno primo. Triennio quod Scholarum Grammaticalium cursui tribuerat Deputatio Anni 1791. in Quadriennium protenso, normam Studiorum infimae Classi praestituere non poterat, haec igitur ex nova ratione Educationis horsum transponitur, conspicicndaquc exhibetur sequentibus: §. GG. Annus iste qui quadriennium Grammatices aperit, et primus hic esse dicitur, hactenus tertium in Scholis vernaculis locum occupavit, Classem­que distinctam fecit, in qua pueri primis Linguae latiuae rudimentis solebant imbui, et ad stadium grammaticum praeparari. Videtur autem magis ad rem futurum, si omnis haec schola, cum illis nimirum Studiorum argumentis et exercitiis, quae ibidem propria habuit, ad veterem sedem referatur, corpori­que suo uniatur, ac inde gradatim ad reliquos Grammaticae annos procedatur. §. G7. Studia occupationesque hujus anni sunt: a) Doctrina Religionis Christianae; prolusionesque ex Historia Biblica t Heris et uovi Testamenti.

Next

/
Thumbnails
Contents