Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
31 líclnpiae lmjtts Capitis ordinationes minutae sunt tantopere, ut ad praesens Operatum neutiquam pertineant, sed providae Gubernii sanctioni et vigilantiae relinquendae sint. Ilis proinde haec erunt substituenda : §. 18. Singulis primariis Scholis vernaculis praeerit Director peculiabis, nisi in loco Gymnasium aut alia palaestra literaria adesset. §. 49. In introdneendis vero ad Pagos scholis, ad sequentia reflectendum erit : n) Ut in omni Pago ubi Parochus adest Schola erigatur. * b) Ut in Pagis etiam filialibus et praediis populosis ubi numerus prolium utriusque sexus scholas adire capacium notabilior est, praesertim si etiam pro Paedagogo eruendae dotis occasio adsit, ludus literarius aperiatur. e) Ut in Pagis sibi in circulo vicinis quae systematical» paedagogi subsistentiam singillative praestare nequirent, scholae communes pro sublevandis Communitatibus aut facilitando pubis scholasticae ad scholas accessu, introducantur. d) Jn locis illis ubi montes, fluvii, lacus et pericnlosae viae erectionem communis scholae vetarent, proles tamen scholas frequentandi capaces plures reperirentur, Institutio prolium concredetur juvenibus in methodo docendi jam institutis ea cum promissione, quod exacto cum diligentia triennio, magisterium in aliqua regulata schola sint consecuturi. e) Motarii officium a magisterio ubivis, ubi id fieri poterit segregandum erit. f) Scholarum vernacularum in oppidis minoribus et pagis praefectura atque procuratio, cumprimis commendanda est Possessoribus, templorumque Patronis, loci quoque Curione in consilium vocato. g} Inspectio vero ipsa scholarum sacro Curioni concredetur, qui e praescripto statutorum peculiarium scripto consignandorum adininistrationem ear undem procurabit, et cum Comitatensi scholarum Inspectore in rebus ollicii commercium literariuin fovebit. b) Sicubi Possessores locorum aut incolae ipsi scholam suam perfectiorem reddere, ac numerum paedagogorum augere voluerint, re cum Comi tatensi inspectore communicata, nullum plane consilii tam salutaris patientm impedimentum, modo perpetuitati rite sit consultum.