Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
35 Caput Vili. De legendis ac dimittendis Magistris Scholarum vernacularum. Apprime fiet satis, eonsuletnrque abunde Institutioni pubis cui scholarum haec genera destinantur, si observaverint quibus id incumbet, ut Magistri legantur nonnisi idonei, praecepta quotidiani obsequii hic fuse deducta, Inspicientes ipsi daturi. Tribus proin primis §§-phis contenta, ita enunciarc sufficiet: §. 50. In deligendis schoJarum vernacularum primariarum Magistris, huc intellectu artis delineandi seu graphidis et musicae quoque Magistro, sedulo videndum erit, ut unus quisque eorum in his quibus tradendis adhibetur, sit probe excultus. §. 51. Omnes autem hi a Pro-Directore Regio apud Directorem Provincialem proponentur, a quo pendebit eorundem confirmatio. « §. 52. Cum scholarum vernacularum in urbibus constabiliendarum cura, aediumque et sumtuum omnium administratio, locorum incumbat Magistratibus, aequum sane est, ut paedagogorum delectus ad eundem pertineat. §. 53. In pagis et oppidis delectus idem, eadem'tamen ut supra conditione ad scholarum Patronos, Possessores scilicet, locorumve Communitates pertinebit, a quibus candidati jam ante approbati Inspectori Comitatensi proponentur, sine cujus assensu Magister authoritate ejusdem confirmatus, a munere nunquam amovebitur. Quod si ea quae insequi ntes duo §§-phi praecipiunt Inspectoris providentiae committi nequeant, fiduciae in eo li caudae argumentum ponderans, vix remanet. Suppleat haec igitur, insequens: §. 54. Inspectoribus incumbet vitam et mores nec non officii zelum Magistrorum quotannis perscrutari, et illos qui minus satisfaciunt, tempestive aut corrigere aut ad illorum dimissionem agere, salariaque et cetera emolumenta illorum cum interventu localis Magistratus aut Communitatis, in quantum fieri potest ita regulare ac stabilire, ut penes vitae frugalis custodiam, necessariis subsistendi mediis non destituantur. Tenebuntur autem Parochi locales scholas \ernaculas frequentius invisere, examinibus prolium interessé, et informationes semestraliter Inspectori transmittendas subscribere. Magistri vero domos iu quibus scholares degunt, repetitim adibunt, et an praeceptis sibi pro usu domestico datis morem gerant, observabunt. 0 * I