Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 2

menta jaciiiutur, in quibus admissus error, uou polest non gravissima deinceps adferre incommoda. Quare in hisce administrandis consilia eo potissimum erunt referenda, ut discendi labor pueris facilis et amoenus efficiatur, quo fiet ut pau­cos intra annos ad rerum complurium utilium aeque ac necessariarum cognitio­nem perveniant, hacque ratione pro omni civium classe apta individua praepa­rentur. I §. fi. Atque ista cogitatio regulam subministrabit, ad quam politica scholarum harum gubernatio exigenda est. Nimirum ante omnia necessarium semper erit, ut magistri Ludis bis regendis destinati praevie in Primariis aut etiam urbanis vernaculis scholis in arte ac methodo docendi recte instituantur, ac ita demum per reliquas scholas distribuantur. §. 45. Quare ad obtinendum praestitutum scopum in quovis literario Districtu vernaculis hujusmodi scholis, tam provinciales, quam locales Prae­sides, qui easdem peculiari sollicitudine, omnique cum exactitudine modera­buntur, proponendi sunt. §, 4G. Cura haec atque sollicitudo vernaculis scholis impendenda, uti ceterorum in Districtu existentium Intitutorum literariorum superior guber­natio, ad Provincialem Directorem pertinet quidem, ut tamen scholarum hoc genus cum latinis tanto arctius nectatur, munus Inspectorum cum provinciali­um Pro-Directorum officio ita conjungetur, ut iidem in qualibet Academia ubi sedem suam habent, tam latinis quam vernaculis cumprimis scholis intendere teneantur. Constitutiones duorum subsequorum §§-phoruin tantis talibusque implexae sunt difficultatibus e quibus nemo eludetur, tertii vero dispositiones Jurisdictionibus ipsis re­servatae maneant est nccesse. Ideo his substituetur: §. 47. Cum autem provinciales hi scholarum vernacularum Pro-Dire­­ctores ob praemissam duplicis muneris conjunctionem, Curam suam immediate administrandarum in Pagis et Oppidis scholarum in se suscipere nequeant, constituendi erunt particulares harum scholarum Inspectores in Comitatibus, et quidem in majoribus pro ratione amplitudinis et numeri scholarum subinde bini etiam. Inspectores hi per Supremum Comitem Comitatus consultis Statibus et Ordinibus, in Liberis Regiis ac montanis Civitatibus per Senatum, in Oistricti­­biis separatas portas habentibus per Capitaneös aut respectivos Superiores, pa­ri ut in Comitatibus ratione deligentur. In delectu tamen eorum peculiaris ha­benda erit illorum ratio, qui speciali in educationem tenerae Juventutis ac bo­nas artes feruntur studio, requisitamque literarii Systematis cognitionem ha­bent. — IMaximopere autem exoptandum foret, ut huic gerendo muneri tales admoveantur, quos in Re literaria et educationis versatos vel probatos esse constati

Next

/
Thumbnails
Contents