Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
scholarum vernacularum in pagis ot oppidis sitarum concredendum esse; constaret sero Begios aliquando luisse Inspectores constitutos; antequam ad expendendas singulas Capitis hujus Partes progressus fieret, quaestio illa superanda erat: an deinceps non potius Inspe* ctores iu singulis Comitatibus constituendi sint.'’ anve aliis — et cujus signanter status vel qualitatis aut dignitatis Individuis, Inspectio isthaeccommittenda foret? Quae Inspectorum idmodi Comitatensium constitutionem suadent ad haec potissimum recidunt: horum si ex nominatioribus Comitatus individuis legerentur, auctoritatem, zelum et boni publici promovendi desiderium, neglectae educationi et institutioni pubis plebeac, auxiliumque efficacissimum laturum ; partim quod scholares praesentia viri conspicui ad diligentiam animandi, parentesque illorum facilius ad obsequium praeceptis se quoque ferientibus praestandum , inducendi sint; partim quod sacri Curiones (penes quos immediata localis Directio immota relinquitur) et Ludorum Praeceptores, ad munia sua naviter obeunda, Censura idmodi incitandi praevideantur; partim denique, cum Jurisdictionis publicae per Inspectores e medio sui delectos, in nexum arctiorem hujus administrationes publicae sibi hactenus quasi peregrinae partis venientes, naevis, desideriis et necessitatibus Institutorum horum obviam venire, illaque ex depresso in quo gemunt statu, educere queant. Obverti attamen bis potest, visitatores idmodi adfuisse olim, ct licet in mullis omni encomio dignis, nec ingenium nec animus deficeret, ea tamen quae sperabantur, neutiquam obtenta fuisse. .\ec quibusvis in Jurisdictionibus numerosos reperiri, e quibus omni obtutu idonei legi possint, quive si legerentur, muneri huic obeundo semet dicare velint. Accedere eo, quod impensis sine quibus idmodi officii genus vix adpetentes nanciscetur, in arctis modernarum ubivis rerum circumstantiis, parcendum potius quam concedendum sit; neque affulgere spem, ut Jurisdictiones, tametsi de Institutorum horum necessitatibus, quae obvios in illis naevos potissimum generant edoctae, quia inediis pecuniariis destituuntur, bis tollendis efficaciter incumbant. Suppetere medium in promptu aliud, et quidem: ut Inspectio haec Vice-Archi-Diaconis credatur, qui aliis officiosis persaepe ad perlustrandos Districtus suos provocati. Ludis etiam pagensibus et oppidanis intenti esse poterunt; quod dum praestiterint, non deerit illis auctoritas in sacrum Curionem, Praeceptorem et ipsum etiam Popuhtm, tribuente hanc ipso in quo consistunt hicrarchicae dignitatis gradu, nec erunt cuiqtiain graves, imums quia gerent absque omni penso. Denique Scholas inspicientibus vel Heri Locorum, vel delegati boriim procurantes adsociari poterunt, ut actui huic et desiderata publicitás ct major accedat solemnitas. Quibus ad invicem libratis, consideratione adhuc illa accedente: quod cum visi* tationi Inspectorum, scholae vernaculae etiam mixtae et Evangelicorum utriusque Confessionis subjici intendantur, diversae occursurae difficultates praemetuerentur, si Yice-Archi- Diaconis Inspectorum officium concrederetur, comitatenses Inspectores ad mentem Deputationis anni 1791. ita inducendi esse censebantur, ut Inspectione et Directione eorum quae ad Religionem pertinent mediate ordinariis per locorum attamen sacros Curiones immediate exercenda salva permanente, universae scholae vernaculae Evangelicorum etiam utriusque Confessionis, exceptis iis quae Religionis sunt, visitare et inspicere teneantur. Manebit proin primitiva constitutio sequens: 43. Scholae vernaculae per pagos, oppida, et urbes sparsae, peculiarem reipublicae deposcunt sollicitudinem, tum quia earundem alumni maximo solent esse numero; tum quia aequabilis docendi methodus hic si uspiam retinenda est; tnm denique quia in Ludis hisce prima Educationis totius fuuda'' menta