Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
31 §. 40. Examina in univorsis Scholis his sint publica, possintqtte iis Parentes adolescent uni, priniorcsque et honoratiores locorum qui voluerint, interessé. Caput VX De Libris usui Scholarum vernacularum necessariis. §.41. Ut eadem in tradendis Scholarum vernacularum Disciplinis norma ubivis locorum teneatur, nec docendi discendique ratio perturbetur, nccesse est idoneos adesse Libros. \ Ipsa librorum horum specifica enumeratio in opere systema stabile defigente vix ac ne vix quidem esset adeomodo loco posita, verum coordinatio haec providae Gubernationis curae tanto magis est relinquenda, quod progrediente in dies ingenii et scientiarum cultura, libros bos de tempore in tempus revidere, et progressibus his, evolventibusque scinet ex iis novis atque novis necessitatibus, conformare oporteat. Sufficiet igitur hic in genere ad principia generalia provocare, et ea, circa quae in superioribus adhuc provisum non esset adjicere, in hanc formam: §. 12. Universi qui in Scholis vernaculis adhibebuntur Institutionum libri , generalibus nationalis educationis principiis, et quidem horum intuitu Puncto 6-to specialiter declaratis conformati erunt. In quantum vero praeexistentes, partim his, partim moderno culturae gradui, partim in praecedentibus enunciatis ordinationibus ex asse respondere haud viderentur, novorum insuper accessionis necessitas elucesceret, velut est liber sic dictus methodicus, Directoribus et Magistris pro inviolabili regula deserviturus, liber item pro pube judaica, in quantum nonnullis e generaliter praescriptis ex respectu religionis uti nequiret, peculiariter adpromtandus, denique Grammatica lmngarica eo ex obtutu, quod quam plurimae notiones adminiculo Linguae patriae dehinc proponendae et condiscendae sint, ita adeomodanda, ut decursu triennii universa linguae praecepta grammaticalia absolvantur, neque, ut hucdum fieri suevit, vehiculo Linguae latinae, verum singulis nativae proponi valeant; hi quoque per viros idoneos propositis praemiis animandos concinnandi procurabuntur. Absolutis per praevia cunctis illis quae normam studiorum in Scholis vernaculis eujuscunque generis observandam respiciunt, restabat adhuc eo ut Instituti hujus coordi* natio plene exhausta dici queat, politica Gubernii ejusdem constitutio. Mutata igitur hac in parte primitivi Operati partitione, sequitur: Caput VÍÍ. De Politica Scholarum vernacularum Gubernatione. , Siquidem observatum fuisset summam argumenti totius ex quo Corollarii instar reliqua fluerent, in illa consistere propositione, Inspectoribus Comitatensibus Gubernium 8 *