Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 2

30 etiam Praecepi ores qui deinceps in Scholis quibusvis vernaculis docendi provin­ciam suscepturi sunt, necessariam Officio suo rite praestando accipiant Institutio­nem. Quantum ad Discipulos eadem plane hic erunt Studiorum Capita quae in ludis urbanis, at pubes omnis in ternas tribuetur Classes, totidem assignatis Do­centibus, praeter Graphidis et Musicae Praeceptores. §. 37. In arte delineandi et principiis Geometriae hic ultra procedetur, accedetque mechanicae, Historiae domesticae, et musicae institutio in eorum gratiam, qui ludorum vernaculorum curriculo cursum Studiorum abrumpunt, et ad varia vitae in posterum degendae adminicula sese convertunt. Tabella Institutionum adjacet sub >’ro VI. Coordinatione eorum quae subsequens ordinat §-pbus directe ad partes Gubernii pertinente, hunc quidem silentio praetereundum, eum vero qui curas suas ad formandos Scholarum harum moderatores vertit, in hanc normam mutandum arbitrabatur Deputatio: §. 38. Ut autem regendis vernaculis Scholis idonei formentur modera­tores, superiorum et respective localium Directorum erit providentiae; qui proin omni contentione elaborabunt, ut candidati non iis modo rite excolantur disciplinis, quas pueris aliquando tradituri sunt, sed etiam ut modum ipsum condiscant, crebraque exercitatione sibi familiarem reddant, Tyrones docendi, et quae ipsi didicerunt iisdem communicandi, primariarum vero Scholarum Di­rectoribus sub*grati responsionis onere, omnis in delectu Magistrorum et elar­giendis habilitatis testimoniis liberalitas interdicta esto; iimno haec non prius extradare liceat, quam Magisterio donatum Individuum triennio probationis ex­pleto, se eodem dignum esse, Testimonio localis sui Directoris probaverit. Quo vero locales Directores id praestare valeant, universi libro methodico ex­pensis publicis provideantur, vel ad eundem sibi comparandum obligentur. Et quia certum esset, praeter ea quae excolendo deserviunt ingenio, cognitiones teehnicas, diversorum manualium laborum ac minorum industriae ramorum, inferioris praecipue conditionis Juventuti summe utiles esse, sequens, reflexe etiam ad punctum] 5. generalium Principiorum accedet dispositio : §. 39. Scholis vernaculis majorum Oppidorum ac Urbium, et Prima­riis, in quantum id vires dotantium admiserint, jungentur sic dictae Scholae industriales, in quibus Juventus penes intellectualem Institutionem, in diversis destinationi suae congruis technicis occupationibus institui potest. Observatum dein fuit, in universa Scholarum vernacularum coordinatione nus­­piam Tentaminum qualiter peragendorum praescribi regulam, id vero, quin ad modum il­lorum asservandorum specialis digressio fiat, jam vel eo multum utilitatis adlaturum esse, si stabilitum fuerit, illis maximam tribuendam esse publicitatem. Proin haec constitui hic lori debere adinveniebantur:

Next

/
Thumbnails
Contents