Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 2

2Ö d) In officiis quibus rusticani homines ad amorem, Principis, Ma* gistratuum, suorum Herorum, Constitutionis patriae cui suam debent felicita­tem fortunarumque suarum securitatem, in officiis item naturalibus omnibus, omnisque decori et honesti legibus • c) In generalibus vitae frugalis praeceptis, nec non Physicae, Histo­riae naturalis, ac Chemiae cognitionibus ad usum Oeconomiae ruralis et do­mesticae applicatis. Quem in finem peculiaris erit excudendus liber. De ipsa porro in­stituendi ratione non est quod hoc loco praecipiatur, cum non alii, quam ad eadem rite praeparati Paedagogi adhibeantur. Tabella Insitutionum exhibetur Nro. III. Est sane praeceptum illud, ut omnes utriusque sexus adolescentes in pagis et op. pidis a sexto aetatis anno ludos vernaculos Institutionis causa adire teneantur, perquam salutare , ad illos attatnen qui felicioris sunt ingenii etiam obligative protensum nec quid­quam. Et ideo nimius iiic, in sequelis suis potius noxius rigor praetermittendus tanto securius, quod obligationi parentum proles suas ad schola« vernaculas mittendi cum harum aetatis anno sexto initium sumente, nulli tamen arceantur, quin illas quae felicioris sunt ingenii, citius etiam Institutioni publicae subjiciant. At e converso, siquidem plurimum intersit ut natio quoque judaica per meliorem prolium suarum institutionem , et debitam ad opificia, artes, et scientias applicationem patriae magis proficua evadat, illa quoque erit adigenda, ut in locis illis in quibus propriis ludis destituitur, proles suas ad verna­culas Christianorum scholas mittere teneatur. Quibus in hunc modum satisfaciet. §. 28. Quod ad ipsa Institutionum tempora adtinet, optandum foret equidem, ut rustica pubes toto anni decursu adtringeretur ad excipiendas Institu­tiones, dum aetatem praestandis laboribus-rusticis idoneam assequatur, verum hoc a paucis sane licebit exspectare. Quare a. ) Is cui Inspectio concredita fuerit, tempora' tam Studiorum quam feriarum , pro loci cujusvis indole definiet, Provinciali Studiorum Directioni no­titiae dabit, atque ita adfixa in Ludo Tabella promulgabit. b. } Poterunt etiam pro re nata pueri sic in duas tribui Classes, ut patdo adultiores horis tantum matutitinis, juniores autem qui per aetatem auxilio Parentibus esse nondum possunt, pomeridianis, aestate cumprimis erudiantur, Alternatio haec majorem progressui, Parentibus opera prolium utendi, magi­stris munus suum adimplendi suppeditabit occasionem, quae hieme quoque, in locis praesertim frequentioribus, induci in usum poterit. At illic Parentum aut Communitatis arbitrio erit relinquenda, ubi Proles idcirco Ludum ante et postmeridiem adeunt, ut Studiis absolutis, certum quoddam vitae genus quan­tocius amplecti possint.

Next

/
Thumbnails
Contents