Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
27 e.) Quia vero Reipublicae permagni interest, ut pubes rustica neces* saria imbuatur cognitione discatque tempestive; quid J)eo, quid sibi, aliisque debeat; qua fide Principi, Patriae, et Dynastis suis obstringatur; Comitatibus universe in eo esset adlaborandum, ut omnes utriusque sexus adolescentes in Pagis et Oppidis a sexto aetatis anno, Ludos vernaculos, studiorum causa frequentent, qui vero adversa valetudine diutius abesse coguntur ab Institutione, ad duodecimum usque aetatis annum, scholas adire teneantur, dispositione isthac ad pubem judaicam quoque extensa, ita tamen ut nonnisi ibidem obtinere eandem oporteat, ubi gens haec propriis bene coordinatis destituitur ludis. * d.) Ne autem adultior aetas dimissis Scholis eorum quae operose didicit obliviscatur, juvabit: si diebus festis et dominicis, ante vel post Christianae Doctrinae explanationem a Curione instituendam, Magister compendiariam eorum quae tradidit, faciat repetitionem. Caput IIÍ. De norma Studiorum in vernaculis Oppidorum majorum et Urbium Scholis. Mutatione ab eo inde tempore quo Opus deputationale congestum est in eo interventa , quod tertia scholarum vernacularum quae hic coordinantur Classis ad Grammaticas traducta sit, in toto hocce Capite congruis locis eo reflectendum est. §. 29. Cum in Ludis Classe hac comprehensis bini aut ubi vires Communitatis id admittunt, et numerus, diversaque scholarium conditio aut aliae circumstantiae id deposcunt, terni sint praesto Paedagogi, qui adolescentes distinctis in conclavibus erudiant, plenior etiam atque perfectior erit adhibenda Institutio. Scholae hujus generis iis potissimum locis essent collocandae, in quibus Ludi habentur grammatici vel Gymnasia, ut eodem adolescentes e ludo vernaculo commode traduci possint, cum fuerint satis praeparati. §. 30. De explanatione Doctrinae Christianae, omnia illa qnae Capite praecedente dicta sunt, huc etiam accomodanda venient, hoc uno discrimine, quod loci Curio etiam adjutorem suum in partem laboris vocare debeat, atque Juventutem omnem in duas aut pro ratione circumstantiarum tres classes partiri , statisque temporibus Evangelia quoque et Epistolas explanare. §• 31. Caetera institutionum argumenta hic etiam in duo erunt genera tribuenda, nimirum omnes promiscue erudientur: a.} In iis quae Capite superiore onmibns sunt praescripta, verum Arithmetica ultra provehetur, ad Regulam scilicet ut vocant: Trium et So-7 *