Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 2
2.» Caput If. De norma studiorum in vernaculis Pagorum et minorum Oppidorum Scholis. §. '20. Iu studiis ludorum horum apte digerendis cumprimis videndum est, ne Praeceptoribus, qui more jam recepto templis etiam servire debent, ac abusu quodam omnimodis exstirpando sacri Curionibus ab obsequiis esse, nimia rerum tradendarum moles imponatur, ne scilicet docendi munus plus aequo oneratum homines aversari, atque ab eo vitae genere suapte molesto abhorrere incipiant, sed illud etiam diligenter providendum, ut ea studiorum genera praescribantur, quae fini praestituto conveniant, atque ita comparata sint, ut iis plebeia sexus utriusque juventus carere haud possit. Quo imprimis pertinet, ut omnes in sua lingua nativa, et hujus adminiculo etiam in hungarica instituantur. Ne vero contingat in elementaribus possessionum non hungaricarum scholis Linguae Patriae studium negligi, concernentes superiores diligenter praecavebunt; quovis semestri proles, et si opus fuerit ipsum etiam Praeceptorem, e studio linguae hungaricae pertentabunt, ac de eventu examinis hujus ad Provincialem Studiorum Directorem referent. §. 26. Principem tamen in Institutionibus locum ubique tenebit Doctrina Christiana, cujus explanatio in pagis et minoribus oppidis, semper ad sacros Curiones pertinebit, tamquam praecipua muneris suscepti pars. Quare quovis die festo et Dominico, ac uno insuper quot hebdomadis idem adolescentibus utriusque sexus , rudimenta religionis, morumque Praecepta instillabit, statisque diebus explanationem Evangeliorum et Epistolarum Canonicarum adjunget, id quod in scholis catholicis universe obtinere, et eo etiam dirigi debet, ut parentes eorum, festis Domini sanctorumque diebus, coram adsint. Cum lingua latina prout jam superius adnotatum est, objectum doctrinae scholarum vernacularum non amplius constituat, neque ad illas revehi intendatur, et in vicem ejns rudimenta potius Physicae, Historiae naturalis, et Chemiae tradi praeoptentur, £-phus sequens ita construetur: §. 27. Sequentur hanc alia quae huc referuntur Institutionum Capita, in quibus erudiri omnes universe debebunt, et quidem: a) In noscendis literis, conncctendis syllabis, legendisque) libris tam typo excusis, quam manu exaratis. b) In arte recte, nitideque scribendi. c) In primis arithmeticae speciebas adplicatis ad commercia rustica, et ad multiplices eorundem casus. 7