Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 2

21 d) Omnibus vernacularum Scholarum Praesidibus gratiier imponitur, m discipulos nullo plane Religionum respectu , magna comitate et humanitate tra­ctent, ac sic educare satagant, ut caritas nulli partium studio obnoxia ubique eluceat, et a quihusvis ciica Religionum dogmata disceptationibus in perpetuum abstineatur. §. 23. Cum Linguae patriae usum Juventuti hungarae omnino necessa­rium esse nemo sit qui ambigat, cura ubique peculiaris erit adhibenda, ut ejus­dem cognitione omnes promiscue discipuli in Regno hoc quantocius imbuantur, in Urbibus autem et majoribus Croatiae ac Selavoniae Oppidis Magistri ejusdem periti constituantur. Ad Studium vero Linguae hujus patriae promovendum usumque ejus eo certius obtinendum necesse erit: % a) In Scholis vernaculis e pube non hungarica compositis, libros schola­sticos etiam hungaricos inducere, quo tenera haec aetas discendis linguis facilii­­ina, eorundem lectione patrium sermonem sibi reddat familiarem. b) Hujusmodi Scholis praeferenter Magistros tales praeficere, qui lin­guae hungaricae gnari, ejus amore et studio ducantur, illamque tenellis suis dis­cipulis instillare nitantur. c) Similes Magistros qui has offficii sui partes alacriter expleverint, co­natusque sui effectum eo probaverint, quod pubes a se instituta labio litaturhun_ garico, certo eoque publico donare proemio. % Sociata Scholis grammaticalibus suprema vernacularum Classe, ipsa etiam Linguae latinae prima rudimenta ab bis ablata sunt, unde in Praeceptore quoque latini sermonis scientia baud requiritur, et ita praescriptum §-phi secus venturi cessat. \ §. 24. Sed et ars rite correcteque scribendi non postremam deposcit sollicitudinem. Cum tyrones e Scholis vernaculis ad latinas gradum faciunt, prae­ter caetera adferre debent artem recte nitideque scribendi, ne scilicet Magistris alia deinceps incumbat cura, quam nitorem characterum, ductusque literarum jam feliciter inchoatos perpoliendi. Quia vero creberrime evenire poterit, ut diversi hi Magistri vernacularum scilicet et latinamul Scholarum, forma sci iben­­di utut optima, dissimili tamen utantur, evitari non potest, quin ex ejusmodi discrepantia confusiones quaedam et perturbationes in ipsos deniqne redundent discipulos. Quare ut malo huic tempestive antevertatur, necesse omnino est, ut lectissima scripturae exemplaria, non pro latina solum et hungarica, sed pro eaeteris etiam nativis efformentur, aerique incidantur, ac per multiplices verna­culas Scholas copiose distribuantur. Haec autem formularia complecti praeterea debent varia scripturarum in vita civili occurrentium exempla tyronibus adco­­modata, ut sunt: Syngraphae, Apochae, Contractus, Epistolae breves, Li­belli supplices, indiculi opificum etc. quo fiet, ut duplex exinde redundet emolumentum. •e. C aput

Next

/
Thumbnails
Contents